Latin
NOUVELLE MANIERE DE FORTIFIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 228
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsam construendi munitiones rationem altero discursu tradit Autor. Et primo quidem angulum imminutum (linea faciei &latere polygoni exterioris comprehensum) ita determinat, ut demto quadrante de angulo polygoni, residui tertiam partem &quindecim insuper gradus eidem tribuat. Pro crure vero hujus anguli altero, hoc est linea defensionis stringente, septem decimas accipit ipsius lateris polygoni exterioris: quodque illius lineae est inter angulum propugnaculi &forcipulae (tenaille,) hoc est ipsum latus forcipulae, bisecat, semissemque ejus faciem constituit propugnaculi. Connexis deinde duabus lineis defensionis invicem, &cum facie unicuique illarum opposita, cortinam &alas describit propugnaculorum. Porro cum Autori videatur, lineam defensionis in regiis munitionibus intra 140 &120 omnino hexapedas consistere debere, duos construendi modos tradit: Majorem, in quo latus polygoni exterioris 200, linea defensionis 140; &Minorem, in quo illud 170, haec fere 120 perpetuo sunt hexapedarum. Atque intra hos limites omne genus munitionum coercet: quod longior extensio lanteris exterioris, ob nimiam alarum distantiam, defensionem reddat frustraneam; brevior longitudinem imminuat alarum, &inutiliter multiplicet cum impensis numerum propugnaculorum. Ex dictis autem ratio iniri facile potest quantitatis angulorum &linearum principalium, quam Autor in hoc discursu, subnexisque cumprimis operi binis Tabulis, pro singulis ferme polygonorum speciebus intra Quadratum &Icosagonum consistentibus, adjunctis item mensuris propugnaculorum planorum, sive super recta linea constitutorum, distincte ob oculos ponit. Specialiores munitionum suarum rationes Autor strictim pervolvit, comparando eas cum Batavis &Paganicis, dilutisque quae oblici hinc inde poterant ratiociniis: nobis hic palmaria tantum memorabuntur.