# Acta eruditorum 1684 229

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, NOUVELLE MANIERE DE FORTIFIER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/229

Angulus propugnaculi Autori in Quadrato est 6ou8, ut in Batavis: augmentum tamen ejus in succedentibus polygonis lentius increscit, ut demum in planis propugnaculis fiat rectus; quod in Batavis Dodecagono jam obtingit, ubi Autori tantum est 80°. Atque sic Autor non alienus est ab acutis propugnaculorum angulis, licet horum amplitudinem aliquantum contrahant: cum differentia arearum ab angulo 600 & 90° sit octavae tantum partis (differunt enim ut 48 & 8;) ex adverso vero pro iis militent argumenta longe praegnantiora. Alae cum linea defensionis ad angulum obtusum concurrunt: in Quadrato 107°. 47', & inde sensim decrescentem, ad usque plana propugnacula, in quibus rectus est. Tantillam autem esse hanc a recto differentiam pronunciat, ut inde plane contemnenda defensioni obliquitas; at contra tantum collo augmentum accedat, ut in Quadrato tribus suggestibus sit locus, in Hexagono & sequentibus etiam quarto sive aggeri propugnaculi (cavalier.) Sic vero constitutas alas hostibus nimis expositas objicientibus, Pagani rationes opponit: hac tamen suarum praerogativa, ut loco 12 aut 13 tormentorum, quae Comitis Pagani alae ad summum capiunt, nusquam minus 20 aut 25, alicubi vero 100 aut 120 hosti obvertant. Auriculae alarum octo decemve sunt hexapedarum: reliquum cedit alis opertis in usum suggestuum, disponendisque praesidiariis. Suggestibus tanto melius tegendis in Pentagono & sequentibus infimum eorum intra collum sex septemve hexapedas retrahit; quo ipso & cortinam in polygonis plurium laterum indipiscitur porrectiorem. Planorum autem propugnaculorum alas 10 vel 12 hexapedas subducit, ut cortinae (quam alias nullam habitura essent) relinquantur 14 aut 15 hexapedae. Suggestus alarum interiores latius diducuntur exterioribus: quo ipso locus est quinque aut sex tormentis ita intra auriculae humerum recondendis, ut quamvis ea totam faciem oppositam & interiora ruinarum ibidem detegant, neutiquam tamen ex declivitate fossae exteriori conspici, aut pilis tormentorum hostilium queant exarmari. Afacie propugnaeuli unius ad alterius contigui faciem aliquis est prospectus, qui mutuam ipsis praestat defensionem, dorsumque ruinae, si qua in facie una facta est, ictibus exponit adversae faciei. Propugnaculis exterius vallum (contregarde) faciebus parallelum praetendit Autor; ex solido caemento, sed area (terrain) destitutum, & cuniculis undique suffossum: alarum praesidio, ne ab aggeribus hostium dejiciantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
