Latin
NOUVELLE MANIERE DE FORTIFIER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 230
Unproofread scanNot analysed yet
Cortinae etiam parmulam praecingit, alarum auriculas exacte tegentem: ejusque fossae defendendae propugnaculorum vicinorum facies, qua parte fossam prospectant, suggesto inferiori (batterie basse,) ejusdem cum suggestu alarum medio altitudinis, &quinque aut sex tormentorum capaci instruit; alioque magis adhuc intra propugnaculum retracto, ad loricae ipsius propugnaculi altitudinem. Inservit autem haec parmula etiam defensioni fossae, vallum exterius ambientis, ejusque facies ob hanc causam paribus, ac propugnaculorum ipsorum, suggestibus armatae sunt: area vero, nisi quatenus retrocedentibus tormentis solidam humum substernere oportet, vacua relinquitur, ut vallum cuniculis tanto commodius subrui, &hostis a possessione expugnatae parmulae possit prohiberi. Angulo valli exterioris &parmulae Lunulam, ejusdem cum dicto vallo structurae praeponit: ne ullatenus extrorsum oculo ad alas propugnaculorum pateat aditus. Fossae latitudinem alarum longitudini aequat, ut spatium sit reponendo vallo exteriori, ejusque fossae: &ut ea usquequaque alarum defensioni subjaceat, angulum parmulae interius procurrentem recta determinat, ab humero ad angulum oppositi propugnaculi producta. Fossam munitionis ut &operum praestructorum, alia minori incidit, &angulos earum quosque receptibus munit; defendendis fossarum frontibus, &arcendo hosti transitum sub terra molienti. Hoc modo instructae munitionis nullam esse partem Blondellus asserit, cui non minimum a tribus quatuorve aliis subveniri possit: eamque ita comparatam esse, ut adjunctis pluribus Operibus externis, &in usum deductis, quae ex sinu suo ultro praebet compendiis, in infinitum augeri; irregularibus aeque ac regularibus figuris facillime applicari; locus jam dum quocunque alio modo munitus, modo secundas alas habeat, ad ejus formam nullo negotio, citraque immutationem ullam vel facierum, vel fossae aut operum externorum reduci queat. Annexae sunt Operi Tabulae duodecim: referuntque earum 1. Praxin muniendi angulum quemcumque datum, praemissis breviter praeceptis. 2, 3, 4 &5, diversa polygona cum operibus praestructis: 6 ichnographiam Plani Forcipulae munitae: l7 scenographiam ejusdem forcipulae: 8 &9 primariorum angulorum &linearum mensuras: 10 reductionem munitionis aliter instructae, ad Autoris formam: 11 &13 Castrum Dunkerkanum &Trajectum ad Mosam, cum suis utrumque munitionibus; applicata tamen iisdem nova Autoris, ut ex comparatione hujus illarumque, de praestantia Blondellianae tanto luculentius constet.