# Acta eruditorum 1684 235

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RECHERCHES CURIEUSES D ANTIQUI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/235

Unum tamen cogit me monere amor veritatis; hanc ipsam methodum meam quaerendi quadratrices, insignes quidem usus habere, sed non sufficere ad inveniendas quadraturas quascunque, neque ex ea probari posse impossibilitatem Quadraturae circuli aut hyperbolae. Fieri enim potest, ut aliqua certa portio quadrantis circuli, vel etiam totus quadrans ABDGA, quadrari possit, licet non detur quadratura indefinita & generalis cujuslibet portionis datae, secundum unam aliquam legem communem seu calculum algebraicum generalem, qui exprimat relationem inter spatium AEGA & rectang. AEF; unde nec dari poterit semper aequatio quaedam algebraica exprimens relationem inter AE & EF, abscissam & ordinatam quadratricis AFC; ac proinde quadratrix non erit Algebraica seu certi gradus, sed transcendens. Et quidem circulum esse incapacem quadraturae indefinitae facile multis modis demonstrari potest, sed nulla hactenus extat demonstratio, a paralogismo libera, quae ostendat impossibilitatem specialis quadraturae circuli totius. Placet autem ascribere exemplum figurae, ubi succedit quadratura specialis sine generali. Sit in qua Fip. 2. A drato AEBZ (figur. 2) trilineum orthogonium AE GNMA, jam secentur latera quadrati opposita AE, GZB in punctis G, R, curva vero in puncto M, per

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
