Latin
DES VRATES & DES FAUSSES IDEES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 237
Unproofread scanNot analysed yet
Decem Ecem fere anni sunt, cum ingeniosissimus Malbranchius, Pater LOratorii Parisiensis, opuscula quaedam Gallica de inquirenda veritate divulgavit, in quibus naturam animi humani plane ac perspicue declarat, praescriptisque regulis dirigere intellectum conatur, ut errorum scopulos in quarumvis artium ac scientiarum studiis evitet. Primus tomus, (in tres enim tractatum digessit autor) detegendis erroribus sensuum, imaginationis, &intellectus consecratus est; alter errores inclinationum &passionum manifestat, ac postremo generalem methodum tradit, qua se gerere in investiganda veritate Philosophus debeat; tertius difficultates nonnullas removet, ac quae in praecedentibus libris obscurius dicta videbantur, exponit. Sicuti autem non omnes illae partes simul lucem adspexerunt; ita prior vix prodierat, cum suos censores nacta est, e quibus uni, qui Criticam Trictatus de inquirenda veritate Gallice scripserat, in praefatione secundi tomi satissit, nec tertium alio consilio Malbranchius operi jam perfecto adjunxisse videtur, quam ut partim amicorum petitis, partim adversariorum cavillationibus responderet. Post illud tempus, cum saepius priorum tomorum impressio subinde auctior iterata esset, emisit Vir doctissimus Tractatum de Natura &Gratia (de la nature &de la Grace) ante hos fere quatuor annos, quem confutaturus Jansenii celebris sectator Arnaldus, eam partem tomi primi de inquirenda Veritate, quae de Idearum natura est, sibi prius examinandam sumsit, quod illi haud parum inniti recentius scriptum Malbranchius fateatur. Ut vero magis, quid Arnaldus impugnaverit, &quo successu, constet, necesse est, nos de Malbranchii mente paucissimis cognoscere, Is ergo sub tomi primi finem idearum naturam explanaturus initio probat, quicquid ab anima hominis percipiatur, id omne vel intra animam esse vel extra ipsam subsistere. Illuc quidem pertinere animae cogitationes, quod nomen quascunque ipsius modificationes complectatur, sive videlicet sentiat, sive imaginetur, sive intelligat, sive patiatur aut in rem aliquam naturali affectu propendeat. His enim cognoscendis non opus esse ulla idea, quoniam in anima velut hiaereant, imo ipsa anima sint, prout illa sub alia atque alia ratione consideretur. Quod ad res extra intellectum subsistentes attinet, eas, nisi possint animae intime jungi, atque ita se contemplandas immediate sistere, per ideas, quod est imagines quasdam repraesentativas ab objectis &actu percipiendi distinctas, ut Malbranchius disputat, cognosci necesse est. Unde vero hujusmodi ideae nobis obtingant, &qua via ad intellectum ferantur, jam olim inter philosophos nonnullos quaestio fuit, &quinque omnino modis id contingere posse Malbranchius observavit.