# Acta eruditorum 1684 238

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, DES VRATES & DES FAUSSES IDEES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/238

Statuendum enim est, vel ab objectis imagines quasdam emanare, & ad intellectum transmitti; vel animam ipsam ex virtute quadam connata ideas producere; vel tertio Deum hujusmodi repraesentationes & velut icunculas cum anima creasse, aut hodie ipsi eas suggerere; vel quarto animam se intuendo rerum materialium naturas cognoscere; vel denique ipsam unitam esse essentiae potenti, in qua entium creatorum quascuncuidam infinitae ac summe Ex his quinque modis objecta per ideas coque perfectiones videat. gnoscendi rejicit Malbranchius quatuor priores, ac quintum aliquot rationibus stabilire c. 6. S. 2. l. 3. t. I. annititur, quas strictim enarrabimus. Supponenda initio sunt duo: DEUM & rerum creatarum perfectiones in se continere, & intime unitum esse animabus nostris per suam praesentiam, vi cujus se habeat instar loci spirituum, quemadmodum spatiis, tanquam locis, corpora continentur. His ita praemissis primo certum est, faciliori ratione in DEO infinitam extensionem omnibus spiritibus creatis cognoscendam sisti, quam si infinitus numerus idearum a DEO in instanti creationis illorum singulis tribuendus sit. Sapientiae autem divinae haud congruum est, difficulter ac operose exequi, quod breviori via mediisque simplicioribus praestari poterat. Secundo ea sententia, quae in DEO res materiales cognosci asserit, spirituum creatorum dependentiam ab increato amplificat, clariusque proponit. Tertio certum est, nos generalem quandam notitiam de omnibus entibus creatis possidere, antequam singulorum cognitionem acquiramus. Apparet autem omnia entia non posse alio modo ita abstracte a nobis cognosci, quam in DEO. Quarto impossibile est, DEO alium finem principalem suarum actionum propositum esse, quam seipsum. Quod si spiritui cuidam creato DEUS solem ideae sive objecti cognitionis immediati loco dedisset, videretur ipse hunc spirirum, ejusque ideam solis causa, non sui, fecisse. Post proposita haec argumenta explicat Malbranchius distincte, quo quidvis modo ab intellectu humano percipiatur. DEUM animus noster immediate & sine imagine videt; corpora & res omnes materiales per ideas apprehendit, & quidem, ut hactenus dictum fuit, in DEO; seipsum cognoscit per conscientiam, sive sensum internum, quem de actionibus suis habet; alios autem spiritus & aliorum hominum animas tantum conjectura assequitur. Haec omnia quomodo & recte intelligi, & probe defendi contra quosvis adversarios debeant, latius ad tractatus finem usque traditur. Merentur autem conferri, quae tomo III exhibentur, difficultatum quarundam solutiones.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
