# Acta eruditorum 1684 242

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, DES VRATES & DES FAUSSES IDEES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242

Fatetur similem esse extensionem intelligibilem infinitam in DEO massae cuidam marmoreae vel cereae; applicationem vero ac determinationem ejus fieri non ab homine pro lubitu, sed a DEO per externa objecta materialia & speciatim per colores visum movente, ut equi e. g. naturam & proprietates postea in extensione intelligibili quaerat, quas, antequam corpus hoc vel illo modo coloratam vidisset, invenire ita non poterat. Deinde singulis Arnaldi capitibus examinandis vacat, & ordine, quicquid opponitur, diluit. Notitiam, quam de spiritibus, de animabus nostris, ut & de DEO habemus, explicat, ac probat. Hunc monet a nobis in hac vita non cognosci perfecte quoad essentiam, clare autem a quovis hominum percipi ejus existentiam, & quamvis in ipso tanquam in speculo corporum ideas beneficio extensionis intelligibilis infinitae modo declarato videamus, nos tamen proprie loquendo DEUM ipsummet non intueri, neque ab eo DEUM videri, qui illud in ipso videt, quod ad ejus opera respectum involvit, aut qui ipsum videt, quatenus participari a creaturis potest. Caeterum plerumque Malbranchius contra Arnaldum e libro de inquirenda veritate disputat, & quae illuc obscurius proposuerat, evolvit ac enucleat. Hunc enim adversarium rarissime mentem suam intellexisse, nonnunquam verba detorsisse in sensum alienum subinde conqueritur. TRAITE DE LA LITHOTOMIE, Ou DE E extraction de la pierre hors la vessie, avec les figures. Par Francois Tolet, Maitre Chirurgien Jurè à Paris, & del’ Hopital de la Charitè des hommes. h. e. Tractatus de Lithotomia, sive Calculi e Vesica Extractione, cum Figuris, Autore Francisco Toleto, Magistro Chirurgo jurato Parisiensi, ac Xenodochii, quod Charitatis virorum vocant. Parisiis, A. 1682 in 12.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
