Latin
DES VRATES & DES FAUSSES IDEES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 244
Unproofread scanNot analysed yet
In operatione vero, ipsum calculum e vesica extrahendi methodi diversae, secundum apparatus, uti vocatur, vel alti, vel minoris, vel majoris, varietatem, exacte omnibus notatis cautelis instruuntur: e quibus tamen priorem, quae apparatu alto, sive in pubis regione, celebratur, hodie abrogatam fere esse, etiamsi testes quidam fide digni confirment, Dominum Bonnettum, Chirurgum quondam Parisiensem non incelebrem, eam fuisse secutum, Post operationem tandem, quomodo aegri rite deligandi, symptomatis eorum succurrendum, ac calculi novi genesis praecavenda sit, edocetur: quibus bina capita, unum de ischuria, alterum de peritomaei propter urinam suppressam punctione, mediante instrumento ab Autore invento apte tentanda, immiscetur.