Latin
OBSERVATIO CIRCA ARENAM INVENTAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 245
Unproofread scanNot analysed yet
Illi igitur primum per optima lintea aliquoties plicata muriam colantes, verum esse, quod scripserat Collinus, experiebantur; neque enim quicquam praeter pauxillum nigricantis pulvisculi in linteis remanserat, quum tamen post muriae coctionem arena inde proveniens salem una sexta parte excederet. Postea vero assumto microscopio, in muria minutiora quaedam animalcula, &transparentes lamellas figurae rectangularis oblongae, nonnullas quadratae observabant, e quorum invicem concretione &sal &arena fieri videbantur. Erant autem cum lamellae, tum animalcula vicies fere, (id quod eodem vitro detegebant,) linteorum interstitiis minora, ut hinc facile appareret ratio, cur post percolationem nihil fuerit in linteis relictum. Alio tempore, quum illi aquam e corbibus &vehiculis, quibus sal recens factus ferebatur, destillantem examinarent, oblongas istas particulas congregari &in glomos coire sentientes, hinc concludebant, arenam eodem modo generari, quae nihil aliud sit, quam sal insipidum, e partibus non aeque acuminatis, ut ille alter, constans. Tentata deinde fuit cum a Roberto Plot, tum a duobus ejus amicis arenae solutio, per quam sperabant, se observationis veritatem confirmaturos. Sed res parum successit. Quamvis enim post coctionem arena aliquid de gravitate sua perdidisse videretur, erat tamen suspicio, nonnihil salis arenae permixtum fuisse, eoque soluto, hanc evasisse leviorem. De caetero ista animalcula anguillulis, quae in aceto sunt, similia esse doctissimus Robertus pronunciat, ac ulteriorem de ipsis disquisitionem in naturali historia Comitatus Staffordii, quae tum sub praelo erat, quum primum fieret experimentum, pollicetur. TRAITE DES PHOSPHORES AVEC LEUR A. Oeoro Aeny. secrete composition, par Mr. Comiers &c. eman. hoc Tractatus de Phosphoris cum secreta ipsorum compositione, Autore Dn.