# Acta eruditorum 1684 248

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CNTIRVENNIFFESIOIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/248

Uanquam inter solatia & levamina curarum & solicitudinum non immerito referatur, si liceat eas in sinum amicorum effundere, sive sermone id fiat, sive per literas: periculosae tamen plenum opus id est aleae. Si quis enim pro amico fido & taciturno, cui ut lapidiloqui se credit, reperiat hominem ad instar cribri perfluentem, qui commissa effutire gestiat, sibique dicta & scripta, omnibus dici scribique putet; nae ille in magnum malum incautus incidit. Qua mente aut ratione publicatae sint Epistolae hae Guid. Patini, insignis non ita pridem in Parisiensi Academia Doctoris Medici, nobis quidem exacte non constat, nisi quod ex Epist. 188 apparet, ipsum, ne id fieret, deprecatum esse. Honeste tamen praesumimus, editas esse bona mente, eaque cum circumspectione, ne defuncti jam fato suo viri liberis aut posteris libertas illa noceat, qua in literis hisce suis non usus modo, sed fortassis abusus est. Ejus enim infelicitatis exemplum autor hic ipse refert, cum memorat, non alia causa severo judicio animadversum esse, ante annos hos quadraginta, in illustrissimi Gallicarum rerum Historici, Jacobi Augusti Thuani nepotem, egregium itidem virum, quam quod avus de Richelii Cardinalis avo, vera quidem, sed illaudabilia, Commentariis suis inseruisset. Vid. Ep. 75 & 170. Nocuit forte vivo etiam Patino libertas linguae, in Ecclesiasticos praesertim: nam filium ejus Virum Clarissimum & libris de numismatibus celebre nomen adeptum, Carolum Patinum, ex patria expellendi si non alia causa fuit, quam illa a Patre Ep. 162 relata, quod libelli quidam Reformatorum & contra utilitatem Regiam ab exteris scripti, apud eum reperti fuerint; fieri potuit, ut invidia juri praevaluerit. Quicquid sit, nos majori cum securitate literas hasce legimus, quam qua scriptae vel editae sunt. Tanta enim in brevi hoc libello, vix 200 epistolas, easque parum longas continente, est farrago rerum, de quibus ad amicos scripsit Patinus, ut non possit non lectio earum maxime delectare, in aliquibus etiam juvare. Quia vero ex stylo sermonis & literarum, animi quaedam imago repraesentatur, facile assentiri possumus illi, qui praefationem epistolis praemisit, cum characterem Patini proponit; fuisse scil. eum ingenio promto & praesentissimo, eruditione exquisita, judicio acri, facundia & jocandi industria & facilitate naturali.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
