# Acta eruditorum 1684 249

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CNTIRVENNIFFESIOIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/249

Certe quod apud Gregorium Nazianzenum legitur, non inepte quadrat ad has epistolas: eo nimirum esse pulchriores, quia tales esse non videntur; sicut ob eam causam aquila in fabula praelata esse dicitur, ob natualem & modestum decorem, caeteris avibus vario plumarum ornatu superbientibus. Ut autem in gratiam eorum, qui Gallicae linguae periti non sunt, aliquid ex literis hisce excerptum exhibeamus, sciendum est, plurimas ad scientiam artemque medicam pertinere. Servit autem Patinus per omnia sectae suae Hippocraticae & Galenicae, quam adversus Empiricos & Chymicos acerrime, imo plusquam mordaciter propugnat; convitiis aliquando magis quam rationibus certans. Ita Paracellum, ita Helmontium, ita collegas etiam suos, Chymiae operantes, Regios licet Medicos, & in aula potentes, tanquam humani generis hostes & homicidas promiscuos excipit, ut referriid sine dedecore vix possit. Quicquid ex Antinonio paratur, cujusque usus tantopere praedicatur, nec experimentis caret, pro veneno ipsi est, intrepide asserenti, omnes morbos cubiles, sine Antimonio aliisque chymicis medicaminibus, curari posse. Eodem fere loco habet Salia, Tartarum, Bezoar, vinum emeticum (euecticum hoc ironice vocat) confectiones Alkermes, Opium & Laudanum, quaeque ex perlis & gemmis fiunt, ad ostentationem, ut ait, & emungendos aere homines. Irridet, quae dici solent, specisica, negatque per ea morbos, qui medicorum scandala dicuntur, depelli, aut plus effici, quam si methodo veterum doctorum, quibus Fernelium, dein Simonem & Nicolaum Petrejos (Pietre) aequiparat, per venae sectiones, & lenia purgantia ex vegetabilibus procedatur. De Theriaca judicat, in peste illam pro veneno habendam, nec olim adversus hanc, sed ad sanandos morsus a rabidis canibus inventam fuisse. Aquarum mineralium utilitatem elevat, & illis sua, id est vulgatissima, domestica & parum sumtuosa remedia, Rhabarbari, fol. sen. Syrup. ros. & alia ejusmodi longe praefert.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
