# Acta eruditorum 1684 25

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/25

Respondet etiam Arnaldo, qui ista, & conjurationis nuperae Colmanni culpam a Pontificiis amoliri voluit, & subornationes testium Presbyterianis imputatas in Romano-Catholicos, quos nominat, retorquet. Multa habet pro defensione D. Oates, Bedlovii, Dugdalii & aliorum, de quibus omnibus ad Acta typis vulgata provocat. Denique etiam fraudibus istorum factum esse scribit, ut conjurationis crimen Montmuthio Duci & Comiti Schafsberiensi anno 1678 impingeretur: detecta tamen postea eorum innocentia a quodam ex complicibus. Maxime vero incendia urbis Londinensis maleferiatis istis attribui debere tradit, quod a Sacerdotibus instruantur, meritorium esse, si quis domum haeretici incendat. Quod vero deprehensi in criminibus, & a testibus convicti, nihilominus pertinaciter negantes moriantur, ex vinculo conscientiae fieri ait, quo ab iisdem Sacerdotibus ad silentium constringuntur, aeternae felicitatis spe proposita. Notabilem denique narrationem adjicit de Thoma Witte, alias Wittebread, Provinciali Jesuitarum, conjurationis causa supplicium passo, quem Wirtebergensem fuisse scribit, qui multoties mutata persona, modo Judaeum, modo Reformatum, modo Anabaptistam, aut Quackerum, imo fatuum quoque simulaverit, ut tanto securius falleret, & destinata exequeretur. Arnaldum vero admonet librorum suorum vel sociorum ex Jansenistis, in quibus Garneti aliorumque Jesuitarum jactata in Anglia martyria ipsi deriserint: & tandem Maimburgio minatur editionem historiae Jesuiticae, si hac de Papismo non sit contentus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
