Latin
CNTIRVENNIFFESIOIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 250
Unproofread scanNot analysed yet
Laudat librum ex commendantem, (le Medecin Charitable) Medicum beneficum, cujus autorem nominat Silvageonem, (Sauvageon) aliumque tractatum, qui dicitur Legenda Antimonii, a Joh. Merleto, collega Patini, ut scribit, compositum saepe allegat. Casparum Hoffmannum inter Germanos plurimi facit, ejusque pathologiam M. S. ab heredibus 50 Imperialium pretio redemisse se scribit. Sennerti &Rolfincii non sine honore meminit; sed ita, ut dubitet, an practici fuerint. Eos vero qui tales non sunt, sed intra docendi otium persistunt, ludibrio habet. Minus bene sentit de Medico Batavo van der Linden, eumque Chymicae arti obstinate deditum, neglectaque sanguinis missione occubuisse, insultans narrat. In pharmacopolas lucripetas, eorumque complices medicos, &in chirurgos altum sapientes, &extra artis fines vagantes, vehementer invehitur. Singularia quaedam habet de Epilepsia, quae Latine leguntur epist. 32. item de radice Chin-China, cujus usum valde extenuat ep. 46. 104, de sale viperae, quem parvi facit. ep. 46. nec meliora de Aloe &pilulis Francofurtensibus tradit ep. 63. 76. Aphorismum Hippocratis, quod fluente alvo vena non sit secanda, male intellectum, innumeris hominum millibus necem attulisse tradit, epist. 133. Morsum canis rabiosi, absque specificis per venae sectiones &purgationes mites sanatum, experimento probat ep. 130. Anatomiam hominis strangulati, in quo jecur sinistro, lien dextro latere repertum fuerit, refert ep. 30. idque a Riolano collega suo, (quem ex merito aestimat,) inspectum ¬atum esse ait, sectionem faciente Renierio. Lunae &siderum observationes in medicinam ab Arabum superstitione invectam parvi aestimat. Temperantem studii &lucubrationis usum, &somni utilitatem valde commendat, sibi ipsi gratulatus, quod praxi medica ab immoderata legendi &scribendi cupiditate distractus fuerit. Scorbutum plebis morbum esse tradit, a victus ratione ortum. De lue Gallica illorum accedit opinioni, qui non novum sed vetus malum esse crediderunt, sub leprae nomine olim in Gallia intellectum: allegat Pinedam &Bolducum, qui Jobo a Daemone illum ipsum morbum inflictum fuisse commentati sunt. Sed ex aliis etiam disciplinis subjungimus, de quibus Polyhistor hic familiaribus suis animi sensa exponere non est veritus. Et Theologica quidem quod attinet, etsi Romanae Ecclesiae, ut dubitare nequimus, membrum fuerit, aliqua tamen ejus dogmata vix videtur amplexus esse.