Latin
CNTIRVENNIFFESIOIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 252
Unproofread scanNot analysed yet
Mire vero extollit Casaubonum, Scaligerum, Salmasium, Grotium, (cujus tamen vacillationes in religione non tacet,) aliosque in Belgio &Galliis illustres literatos. Ex veteribus Erasmum valde aestimat, ejusque &Jos. Scaligeri effigies, crucifixo quod depictum habuit, adjunxisse se ad latus testatur. Richelium Cardinalem, si vitam protulisset, conciliaturum fuisse ait religionis dissidia, &jam aere corrupisse praecipuos Protestantium Doctores, inter quos nominat Ferrium Metensem, 500. scutat. pensione annua honoratum. Itali cujusdam judicium non videtur improbare, qui Genevensium, quam viderat, disciplinam &religionem, non malam, sed praeferendam ei Romanam esse dixerat, quia cum hac per orbem commodius transeatur. Eos qui religionem mutarunt, spernit, v. g. Lipsium, Sorbierium: manendum esse dicit cum Naudaeo unicuique, qualis sit. Eadem qua religionem &religiosos taxat libertate, etiam Politicos tractat. Regem quidem ubique laudibus &veneratione prosequitur, sed aulae proceribus &vectigalium regiorum procuratoribus non parcit; Mazarino inprimis infensus, &maledictis insistens. Ita non est mirandum, quod in factione illa, quae à funditoribus (frondeurs) nomen accepit, partes senatus contra aulam non obscure tueatur, ut quos ex eo ordine ira Regia perculit, ultimos Gallorum, ad Cremutii illius Cordi, Tacito memorati dicta alludens, vocare audeat. De publica &universali populi Gallici paupertate, cujus causas inter alias, gravitatem tributorum &fiscalium redemtionum versuras, &venalitatem munerum (la Paulette) facit, saepe cum dolore conqueritur. De literatis, eorumque laboribus liberrime judicat, stultos potius quam sapientes ad libros scribendos accedere ait. De Baronio Lucae Holstenii dictum refert, asserentis, se ex Vaticanae Bibliothecae cui praefuit libris, 8000 errores in Annalibus ejus posse ostendere. Ex Jesuitis Petavium, Sirmondum &alios quosdam celebrat; at illi mordacitatem &contradicendi libidinem imputat, &ab Arnaldo superatum eum scribit libro de frequenti communione.