# Acta eruditorum 1684 253

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CNTIRVENNIFFESIOIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/253

Grammondum miserum scriptorem esse dicit, Thuano minime comparandum, & adeo vilis animi, ut quindecim paginas libri sui jam excusi mutaverit, Richelii laudandi occasionem captans, frustrata quidem adulatione, ob mortem Cardinalis mox secutam. Charronium divinum scriptorem esse ait; collaudat etiam Launoium, & ex superioris seculi viris Montanum (la Montagne) quem tamen dicit de Medicis iniquius, & sine experientia sufficienti judicasse, cum vitam, per suum illum Medicorum contemtum, ultra 60 annos non produxisset. Totas etiam nationes sale Satyrico defricat. Germanis ebrietatem, Alchymiae & peregrinandi stolidum amorem exprobrat. Batavos superbiae & popularis contumaciae accusat. At Italiam proverbiali scommate diabolorum patriam nuncupat, plenam Judaeis, Atheis, Apostatis, Monachismo & hypocrisi toto orbe maxima. Haec atque innumera alia de ingenio viri fidem facere possunt. Vixit annos, ut hoc tandem addamus, 71, obiit anno 1672; natus erat prope Bellovacum, parentibus tenuibus, sed quos ob probitatem, & bene curatam sui educationem laudat & ditioribus nobilibusque praefert. Horum vitia, impietatem, luxum, avaritiam, crudelitatem & duritiem in pauperes passim insectatur. Ipse vero tantum vanitatis fastidium jactat, ut apud amicum excusaturus, quod splendidum Polonicae legationis ingressum spectare neglexerit, addat: se vix a libris suis surrecturum, si Salomo Rex cum Regina Sabaea, & omni pompa sua, urbem intrarent. Haec profecto Stoam sapiunt, & rerum vulgo aestimatarum praefractum vilipendium. THREE ANATOMIC LECTURES CONcerning 1. the Motion of the Bloud through the Veins and Arteries. 2. the organic Structure of the Heart. 3. the efficient causes ofthe Hearts Pulsation, read by Walter Charleton M.D. hoc est: Tres Lectiones Anatomicae, concernentes 1. sanguinis per venas & arterias motum. 2. structuram cordis organicam. 3. causas cordis pulsationem efficientes: habitae a Waltero Charleton. M. D. Londini 1683. in 4. apud Waltherum Kettelby. Inter Nter scripta ter septem, in lucem hactenus ab Autore Clarissimo Aemissa, Lectiones praesentes in Catalogo, calci earum adnexo, ultimum locum occupant. Argumentum earum prae aliis Circularem Sanguinis Motum evolvit, non quasi hic ab aliis nondum ventilatus sit, sed quemadmodum in praeloquio edisserit, ut in ejus causas, conditiones & circumstantias, item rationem mechanicam, de quibus illi nedum cogitarant, accuratius inquireret. Sicut autem ultro fatetur, se doctrinae clarioris gratia demonstrationes aliquot mechanicas, ex Job.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
