# Acta eruditorum 1684 254-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/254-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/254-2

BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES praecipuis illius definitionibus ac divisionibus contextae. Parisiis apud Viduam Joannis Pocquet. 1683 in 12. Tjuris utriusque & Civilis & Canonici, studiosis succurreret praeUsens Autor, quisquis est, e re esse putavit, postquam anno 82 juris Canonici Institutiones tradidisset, in Actis praecedentis anni calendis Augusti publicatis, jam a nobis commendatas, etiam Institutiones Juris Civilis exhibere, ad quarum laudem, quae ibidem diximus, huc repetita volumus singula. Nam & hic quae Justinianus in Institutionibus suis tradiderat, proponuntur perspicue simul atque breviter, ac praeterea definitiones terminorum quandoque a Justiniano omissae quarum quidem in Institutionibus fit mentio) eorumque divisiones studiosa diligentia supplentur. N. VI. ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
