Latin
BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 257
Unproofread scanNot analysed yet
Post Peireskium &Tristanum eandem gemmam interpretari coepit Albertus Rubenius, Petri Pauli Rubenii, celeberrimi pictoris, qui &gemmam hanc manu propria excepit, filius, &Philippi IV in sanctiore Concilio Secretarius, cujus dissertatio de hac gemma anno 1655 Antvverpiae a Gasperio Gevartio, cui &dedicata est, fuit edita. Hunc si audias, (sequitur autem jam Peireskium, jam Sanctamantium, jam neutrum, suismet divinationibus indulgens) Livia in eodem, quo Tiberius, solio residet, Augusta quippe &dominationis fere socia; Antonia Drusi uxor recta adstans filium Germanicum amplectitur, qui galea, clypeo &ocreis instructus tacto capite ad vitam Reipublicae &Tiberio patri impendendam se obstringit. Adsistit Germanico Cajus Caesar Caligula manipulario habitu, qui patrem in Syriaca expeditione, teste Suetonio, fuit comitatus. Marito &filio, Germanico nempe &Caligulae adjuncta est Agrippina, eaque non stola, ut Livia &Antonia, sed chlamyde fibularia, quia in castris plerumque versabatur, circumvelata. Ab altera parte pone thronum Tiberii sedet puella in subsellio sphingis imagine exornato, Livilla videlicet Germanici soror, ejusque maritus Drusus, juvenis galeatus ac paludatus, seipsum quoque dextra ad coelum elevata paratum innuens ad pericula pro majestate Imperii subeunda. Liviae adjacet Armenia, habitu Barbari, qui tiara, tunica manicata &sarabaris est velatus. In superiori gemmae parte quatuor Divi seu Heroes conspiciuntur. Ex his, qui orbem manibus tenet, Aeneas vel Iulus videtur Rubenio; qui supra hunc emicat, Augustus; qui Pegaso vehitur, Drusus, Germanici pater; &quia creditum est, Drusum ex rogo a Venere ereptum, &in stellam Hesperum fuisse transmutatum, Pegaso Veneris velut ministro Cupido ductor &moderator habenarum est appositus.