# Acta eruditorum 1684 259

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, BREVISSIMAE JURIS CIVILIS INSTITUTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/259

Nos enarratis hisce QuatuorVirorum summorum de hac Gemma Augustaea expositionibus, Palaemonis nobis partes non sumimus; minime autem dubitamus fore, ut aliis non minus, quam nobis, Peireskii, Rubenii & Domini le Roy, quam Sanctamantii, divinationes longe plausibiliores videantur. GUARINI GUARINII MUTINENSIS, CLErici Regularis & Ducis Sabaudiae Mathematici &c. Coelestis Mathematica. Mediolani, 1683 in fol. On est, ut Operis hujus, cujus editionem Autor fato suo anteNvertit, justum recensum instituamus: cum argumenta ejusmodi systematum ubique fere sint eadem, & si qua hinc inde peculiaris Auctorum industria novis commentis se profert, Lectori fontes indicasse sufficiat, unde, quod sibi profuturum sit, ipse petat. Summa ergo tantum delibabimus capita, ut ordinis ab Autore usurpati constet ratio, & Lector ex paucis annotatis judicare queat de reliquis silentio praetermissis. Complectitur autem Coelestis haec Mathematica praeter doctrinam de metiendis motibus & magnitudinibus corporum coelestium, quaeque his affinia sunt, geometricas etiam rationes umbrarum solarium, in sciatericis planis exceptarum: unde & Autori visum est eandem in duas partes dividere. Prima pars uno & viginti tractatibus, continua Theorematum Problematumque, & inde aliquando deductorum corollariorum serie constantibus, & in peculiares expensiones ceu capita subdivisis, antiquas & novas temporum & stellarum leges, ex observationibus veteris & recentioris aevi explicat, tabulasque earum novas adornat, plurium observationum consensu, ubique exhibito, subnixas. Ipsorum Tractatuum I & II communia Sphaericae tradunt: III & IV temporis Astronomici partes & species, ejusque inaequalitates, & aequandi rationes, crepusculorum etiam causas & varietates exponunt; horaeque momenta diversimode definire docent: V Parallaxes; VI Refractiones distinguit & metitur: VII modos varie observandi Meridianum, obliquitatem Eclipticae, azimutha, solstitia & aequinoctia, altitudines Poli, Aequatoris & siderum; horum porro diametros, distantias, loca, motuumque irregularitates evolvit: VIII Theorias describit, ab Astronomis hactenus, explicandis Planetarum motibus, introductas, praelata caeteris Ptolemaica: IX & X luminarium motus (ubi bissectionem eccentricitatis, & Tychonicam Lunae variationem Autor rejicit;) XI, XII & XIII eorundem, ut & Terrae Eclipses, quaeque iis accidunt; XIV, XV & XVI Planetarum minorum motus secundum longitudinem & latitudinem, contemplantur: XVII ortus & occasus Errantium, reductionem, curtationem, aspectus, revolutiones, velocitatem; XVIII figuram, illuminationem, numerum, distantiam a Terra, magnitudinem & locum, determinant: reliqui tres, quae Fixas attinent, deque Asterismis earum & Via Lactea tractant, adjecto Fixarum Catalogo & Schematismis asterismorum; sed rudioribus, & ad solam fere longitudinem & latitudinem oculis exhibendam factis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
