Latin
LHOMME ARTIFICIEL ANEMOSCOPE, OM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 26
Unproofread scanNot analysed yet
LHOMME ARTIFICIEL ANEMOSCOPE, OM prophete physique du changement des temps, par Mr. Comiers d’ Ambrun Professeur de la Mathem. XII. h. e. 1IIIS Homo artefactus anemoscopus, sive Propheta physicus de mutatione temporum, auctore Dn. Comiers d’Ambrun Prof. Math. Insertus Mercurio Gallico mensis Martii 1683. p. 164. seqq. HII EIOII. EX quo eruditorum quorundam virorum industria viam ac ratioEnem invenit, aeris illius, qui nobis circumfusus est, gravitatem ac pondus exigendi, &inde praedicendi temporis vicissitudines; eam rem dignam judicarunt plures alii, ad quam ulterius excolendam atque perficiendam suas cogitationes &studia conferrent. Hinc a viginti circiter annis tot Barometrorum (ita enim vocare machinas isti fini accommodatas placuit,) formae differentes excogitatae fuerunt, quas inter locum haud postremum obtinet tubus vitreus Dn. Ottonis de Guericke, qui ligneum quendam virunculum inclusum gerit, utriusque indicem tempestatis. Utut vero alii Auctores suorum inventorùm fundamenta scriptis sat dilucide exposuerint, laudatus tamen Vir Clarissimus machinae suae construendae rationem dissimulavit, nec credere visus est, ullum unquam Philosophorum in reconditi artificii cognitionem absque sua opera venturum. Quo ipso permotus Professor quidam Parisiensis Dn. Comiers d’ Ambrun, parvo opusculo, quod Mercurio Gallico insertum fuit, erudito orbi ostendere voluit, sibi quoque perspectum, nec adeo abstrusum, ut vulgo habeatur, esse modum parandi illud machinae genus, in quo imaguncula hominis lignea &pluvias &ventos &sereniora tempora intuentibus digito exerto demonstret. Tetigisse vero eum rem acu, ac in inventum Guerickianum penetrasse testantur, quos arcani sui participes Dn. Guericke esse voluit. Et sane, cui, quae conficiendis Baroscopiis doctissimorum Anglorum par, Robertus Hooke Praefam in Micrographiam, &Henr. Oldenburgius Act. Philos. Anni 66, mens. Jun. numero 2. p. 101. seq. &mens. Jul. num. 1. p. 135. tradidere, aut quae de Thermometrorum novis quibusdam inventis P. Franciscus Lana in Prodr. Artis Mag. Italice scripto part. I. c. 7. docuit, lecta ac visa sunt, illi perquam facile fuerit, Homuncionis anemoscopi artificium divinare. Quin imo P. Schottus id diserte explicuit in Technica Curiosa c. 21. p. 46, quando post relatam inter Mirabilia Magdeburgensia statuam illam ligneam aeri innatantem, annotationes quasdam subjecit, quas lectori curioso perlegendas relinquimus. Ut autem ad Tractatum Dn. Comiers veniamus, occupatur prima ejus pars in ostendenda falsitate assertionis, qua statuit Dn. Guericke, virunculum istum, tubo vitreo inclusum, praedicere Cometas posse.