Latin
PETRI SCHOLIRII, EQUITIS & SENA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 263
Unproofread scanNot analysed yet
Valere tandem jussis illecebris Lovanium anno aetaris XXX repetiit, ubi &anno 1612 tam legum sacrarum, quam civilium laurea fuit insignitus. Profectus inde in Italiam, per sex annos continuos mores hominum &antiquitatum studia, situs item &amoenitates urbium attentis oculis observavit, honorarius ducis Arschotani comes. In Belgicam redux factus, ducta conjuge venusta ac nobili Anna Lamberti, sedem sibi delegit Lovanium, celeberrimum literarum emporium, ut Musis vacare liberius, &cum doctis, Erycio inprimis Puteano, conversari posset. Antverpiam postliminio reversus, atque in Senatorium ordinem cooptatus, cultissimorum hominum coetus frequentavit, fabellasque suas urbano sale condivit, natura ad jocularem censuram propendens, optimisque poetis, Horatio inprimis, Juvenali ac Persio, praeter Historicos atque Politicos deditus. Tandem cum valetudinem afflictam, potis Spadanis fontibus utcunque instaurasset, repentina inter sodales apoplexia correptus XVI Kal. Decembr, anno 1635 mortem obiit non sine magno sui apud doctos desiderio.