Latin
AELIA LAELIA CRISPIS, NON NATA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 265
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem plerorumque omnium, quos diximus, eruditae admodum, &sic satis plausibiles videntur esse interpretationes, nulla tamen illarum, quam ingeniose etiam excogitatae sint, approbare sese Carolo Caesari Malvasiae, JCto apud Bononienses primicerio, potuit. Novam itaque adinvenit, cumque scopum caeteris omnibus propius feriisse sibi sit visus, eam clam literarium orbem amplius esse noluit. Productis itaque auctoribus, qui Inscriptionem istam aut declararunt, aut memorarunt, exhibitisque duobus illustrioribus illius exemplaribus &lectionibus mire variantibus, Epitaphium hoc intellectum esse censet de filia Laelio nascitura, eademque sponsa Agathoni designata, sed neque filia, neque sponsa, quia concepta, non edita, non orta item, sed aborta; unde &Agatho dilectus pridem in conjugem, sed a sorte elusus aenigmatica hac Inscriptione non abs re ludere potuerit. Nimirum Malvasiae D. M. est Diis Manibus, quae frequentissima mortuorum conditorum est nota; Aelia Laelia Crispis sunt nomina expectato &expetito huic partui, si foemineus apparuisset (id quod Agathoni tanquam sponso designato in votis erat,) imponenda; cumque embryo tum fuerit, nec vir, nec mulier, nec androgyna, nec puella, nec juvenis, nec casta, nec meretrix, nec pudica fuit quae tamen omnia repraesentare olim potuerat, si nasci eidem ac vivere contigisset; sed omnia, potentia scil. non actu. De caetero uti Laelia vitam assecuta non est, ita nec mortem experta. atque hinc Agatho: sublata neque fame, neque ferro, neque veneno, sed omnibus, quia nimirum quovis genere fati occumbere aliquando potuisset; &quia nullibi reperta, hinc Agathoni nec coelo, nec aquis, nec terris, sed ubique jacet, potentia nempe non actu, quia ipsa vere non fuerit. Igitur Lucius Agatho Priscius, quia ducere eam, quae nata non est, diligereque, quae non vixit, atque adeo &mortuae succedere non potuit, fuit nec maritus, nec amator, nec necessarius, atque hinc neque moerens, neque gaudens, neque ftens. denique: hanc nec molem, nec pyramidem, nec sepulcrum, sed simplicem Inscriptionem tum moli, tum pyramidi, tum sepulcro apponendam, sicque omnia; scit &nescit cui posuerit; quia nomen quidem scit, quod a parentibus ductum imponi huic partui debuerat, nescit tamen, quia nondum impositum fuerat. Hanc interpretationem suam ut magis probabilem reddat Malvasia, eam consuetudine gentium variisque ex historia exemplis suffulcit.