# Acta eruditorum 1684 266

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, AELIA LAELIA CRISPIS, NON NATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/266

Quemadmodum enim stirpes amicitiae vinculis connexae per decreta natorum sponsalia devinciri arctius subinde consuevere, ita Laelianae quoque atque Agathonianae genti hunc animum fuisse autumat, ut diutina inter genitores mutuae amicitiae fides per initum inter liberos conjugium protraheretur & veluti aeterna redderetur. De caetero, quae strictim eo, quo dictum, modo cap. III exposuit Malvasia, cap. IV & V fusius elucidat, magisque confirmat, Inscriptionibus plurimis sententiae suae illustrandae adhibitis. Cap. denique VI Agathonem omnigena rerum scientia fuisse excultum docet. Cap. VII Inscriptionem hanc non recentis, sed vetustioris aevi esse, atque hinc non paucos ad aemulationem provocasse tradit; qua occasione multae Inscriptiones argutae, in quibus ὁμοιοτέλευτα tria, afferuntur. Defendit denique cap. VIII puram ac priscam Inscriptionis latinitatem; cumque ostendisset in cap. IX, etiam foeminas antiquitus tria habuisse nomina, ut Aelia Laelia Crispis, cap. X & ultimo ea omnia, quae Inscriptioni detrahere aliquid de antiquitate, puritate atque elegantia videntur, feliciter removet, haec talia (v. g. Ae pro AE) in priscis etiam aurei seculi Inscriptionibus reperiri demonstrans.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
