# Acta eruditorum 1684 27

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LHOMME ARTIFICIEL ANEMOSCOPE, OM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/27

Inde quaedam pauca de gravitate aeris ad aquam & mercurium comparati sequuntur, ac postea ventorum natura & proprietates latius examinantur. Ultimo loco constructio homuncionis anemoscopi proponitur, quam ex Auctore subnectere, mutato sermone, visum fuit: Disci, inquit, haud difficulter potest e fig. ra mea 2. constructio ejusmodi virunculi, qui ascendat, quoties aer ingravescit, & delabatur, quoties pluit, imo antequam pluvia destillat. Nam dum vapores defluunt, gravitas aeris minuitur. Quando solus Mercurius adhibetur, differentia altitudinum virunculi non poterit esse ultra duos aut tres pollices ad summum: qui vero in quavis minima mutatione gravitatis aeriae observare cupiunt, quomodo se tollat ac demittat ista imaguncula, tilli adhibebunt structuram, quam monstrat figura. Quoniam enim homuncio ille ad ima fertur per aequipondium ferri solidi P, quod Mercurio capsulae innatans, tantum se elevat, quantum, aeris gravitate decrescente, Mercurius tubi descendit, & in capsulam ferream decurrit; certe virunculus talis eodem modo delabetur, quo ille Domini Guericke, secundum proportionem, qua aeris gravitas imminuetur, seque praecipitabit, ut prorsus dispareat, quoties aer subito notabilem ponderis quantitatem perdet. Potest etiam effici, ut iste virunculus semper in aere librari videatur. Artificium facillimum est, sufficiuntque figurae 5 & 6 ad illud bene comprehendendum. Consistit in duplici rota, quam abscondere debet tabulatum calanticae ferreae bene coementatae, cum culmine columnae cavae vitreae; totum vero opus tegendum est corona quadam regia, qualis in figura Tapparet. Observatu autem dignum est, quod in his duabus constructionibus virunculus feratur motu contrario illi, qui est figurae 2 & 3.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
