Latin
THE LIVES OF SUNDRY EMINENI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 270
Unproofread scanNot analysed yet
Refert enim Clericus, se primum in collegio Emanuelis Cantabrigiae a Puritanis educatum, postea propter impugnatas Ecclesiae caeremonias ejusque regimen, indigne plurima passum, &denique cum edictum de ministrorum conformitate ante hos fere viginti annos vulgaretur, de statione dejectum ac expulsum fuisse. Similiter quoque in toto opere, quae vitae enarrantur, Presbyterianorum sunt. Prior pars ministros Ecclesiae ac theologos; posterior viros nobiles, ac in reipublicae negotiis adhibitos, foeminasque aliquot illustres complectitur. Initium fit ab Hugone Broughtono, qui e Concentu Scripturae notus est, quem in Latinam linguam Isaac Genius transtulit. Sequuntur Robertus Boid, acutissimus Twissus, Thomas Wilsonius, Samuel Boltonus, Richardus Vines, Richardus Blackerbius, Radulphus Robinsonius, Johannes Janawajus, Johannes Machinus, Samuel Winter, Thomas Tregossius, Richardus Matherus, Joseph Allenius, Stantonius, Samuel Terclogius, &Thomas Wadsworthius. Ultimo de Oweno quodam Stoctono, &Thoma Gugio, qui anno 1681 vivere desiit, exponitur. Sub finem primae hujus partis Scoti aliquot pastores, &providentiae divinae circa gregem fidelium exempla nonnulla commemorantur. Altera pars incipit a Philippo Sidneio, qui in aula Elisabethae haud parum quondam valuit, &eo tempore, quo Hispanus Belgicas provincias invaserat, Reginae jussu Belgarum libertatem strenue defendit. Postea Carolus Coot, Johannes Lamot, Nathaneel Barnardiston, Johannes RovV, &Matthaeus Hale, quorum omnium haud obscurum est in Angliae historia nomen, descripti inveniuntur. Alterius denique sexus novem personae virtute ac morum integritate illustres, quas nostra memoria vivere contigit, sistuntur. Hasce vitas omnes non tam ipse Clericus scripsit, quam ab aliis scriptas collegit, ac rejectis inde, quae superflua videbantur, ne interirent, hac forma evulgavit. Quicquid in ipsis dicitur, fere ad virtutes &pietatem cujusvis personae pertinet. Plerumque illic de conversione agitur, quo tempore &qua occasione primum quis Deo!