Latin
POLTPUS RENIS, LUGDUNI GALLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 273
Unproofread scanNot analysed yet
At ecce nona morbi die, subito naturae ope solvitur morbus, profusione urinae sanguineae, post vehementem sed brevissimum praegressum dolorem: in fundo cujus urinae reperta est substantia longa &rubra, quam pro lumbrico statim habebamus; at exactius considenitam sine fibris circularibus, quibus vermes constant, eam esse animadvertimus, planeque similem Polypis cordis. Ideoque eam Polypum renis nominare non dubito, cujus pars crassior, longitudine &crassitie digiti circiter minoris latitudinem aequans, ni fallor in renis pelvi haerebat, reliqua propendebat in uretere usque ad vesicae ingressum. Emt enim pedalis circiter magnitudinis. Sequentes urinae copiosae fuerunt &natumlibus similes. Altera die parvum calculum pisi majoris mole sine dolore excrevit. Inde nunc sanus omnino vivit.