# Acta eruditorum 1684 273-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RELAZIONE DEL RITROVAMENTO DELL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273-3

hoc orbe sentire, imo quicquid vivere videmus, ex ovo emerserit, enixe allaborarunt quamplurimi ingenio & industria praestantes viri, ut ipsa quoque insecta, quorum magna pars ad unum illud principium generationis univocae vix referri posse videbantur, ex ovo originem ducere demonstrarent. Eminet inter omnes Fianciscus Redi, qui tanto operi manum felicissime adhibuit, & plurimorum insectorum, maxime eorum, quae domestica & familiaria nobis sunt, accuratam descriptionem orbi literario dedit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
