# Acta eruditorum 1684 273

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, POLTPUS RENIS, LUGDUNI GALLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273

At ecce nona morbi die, subito naturae ope solvitur morbus, profusione urinae sanguineae, post vehementem sed brevissimum praegressum dolorem: in fundo cujus urinae reperta est substantia longa & rubra, quam pro lumbrico statim habebamus; at exactius considenitam sine fibris circularibus, quibus vermes constant, eam esse animadvertimus, planeque similem Polypis cordis. Ideoque eam Polypum renis nominare non dubito, cujus pars crassior, longitudine & crassitie digiti circiter minoris latitudinem aequans, ni fallor in renis pelvi haerebat, reliqua propendebat in uretere usque ad vesicae ingressum. Emt enim pedalis circiter magnitudinis. Sequentes urinae copiosae fuerunt & natumlibus similes. Altera die parvum calculum pisi majoris mole sine dolore excrevit. Inde nunc sanus omnino vivit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
