# Acta eruditorum 1684 28

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LHOMME ARTIFICIEL ANEMOSCOPE, OM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/28

Nam quando Atmosphaera levior reddetur per ventos, qui aerem sustinent, Mercurius tubi magis descendet, & aequipondium sive massa ferrea, quae supra mercurium est, pariter delabendo elevabit virunculos in figuris 5 & 6. Apparet quoque ratio, cur in figura 4 virunculus ascendat eadem proportione, qua aeris pondere imminuto Mercurius tubi interior se demittit; & quare vicissim in figura; idem virunculus notabiliter delabatur ad i3 usque pollices, dum Mercurius descendens, inque capsulam ferream se abdens, aequipondium ad unum pollicem solum elevat; id quod ex illa duplici trochlea dependet. JOANNIS BAPTISTAE DE LUCA R. E. CARDINAlis &c. Relatio Curiae Romanae, in qua omnium congrega. tionum, tribunalium, aliarumque juris dictionum Urbis status ac praxis dilucide describitur &c. Coloniae Aggrippinae, apud Arn. Metternich, 1683. in 4. ETsi in antiquioribus Ecclesiae Christianae monumentis nihil legeAre est de Curia Romana, qualem Pontifices R. post sextum seculum a Christo nato paulatim instituere coeperunt; cum non ecclesiasticam tantum, sed civilem etiam, eamque summam in orbe Christiano potestatem sibi arrogarent; a seculo tamen undecimo, quo Gregorius VII, Hildebrandus antehac dictus, Papam se constituit, satis innotuit Curia Romana, cujus Relationem nominatus supra Cardinalis heic exhibere voluit. In qua formam regiminis modumque imperii Pontificii longe lateque per orbem Christianum diffusi describit. Ideo enim in primo statim, ut vocat, discursu tradit, Curiam Romanam majora tractare negotia quam aliam quamcunque orbis Curiam; eamque esse omnium aliarum forensium curiarum matrem, ac majorem totius Christiani orbis merito dicendam: quia totius catholici orbis causas ecclesiasticas vel spirituales universaliter agat; ac etiam ejusdem orbis causas temporiles &c. Addit, totam hanc constitui per solum Papam, à Deo scilicet immediate potestatem habentem. Id vero ne mirum forte cuipiam videatur, discursu Il ostendit, Papam plures personas gerere, & sub illis infinitam potestatem habere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
