Latin
HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 280
Unproofread scanNot analysed yet
Venit etiam in quaestionem, an Episcopi in Parliamento sedendi jus habeant, &utrum salva conscientia causarum civilium ac inprimis capitalium dijudicationi interesse possint? Novissime se adversariis objecit Samuel Parkerus, vir acutissimus, &e pluribus scriptis notus, cui visum fuit, recentiores non directo aggredi, sed illa hominum doctorum scripta refutanda sumere quibus ipsi tanquam propugnaculis contra quosvis impetus utuntur. Walonem videlicet Messalinum, scriptorem notissimum, Blondellum, &Dallaeum invadit, de quibus Triumviris ita sentit, ut Blondellum reliquis anteferat, sed cujus rationes saepenumero ita sint jejunae, ut examinari vix mereantur. Walonem adeo confuse ac sine methodo scripsisse affirmat, ut pauci sint, qui ipsum legere ac sequi velint: Dallaeum vero testatur vix attulisse quicquam, quod a Salmasio, quem sub Walonis nomine latere neminem fugit, &Blondello dictum non sit. Itaque Blondellum potissimum aggreditur, ejusque argumenta enervare satagit. Tria autem in toto hoc opusculo, ut ipse titulus docet, ostendit, quorum primum ac principale est Apostolica praxis Episcopatus Dioecesani &Metropolitici. Hanc ipse probat, &contra adversarios modo nominatos defendit sectionibus quindecim, quas orditur ab Episcopatu Hierosolymitano Jacobi Apostoli, negato a Walone Messalino, qui absurdum esse scripserat, illud Clementis Alexandrini commentum, qui Jacobum Apostolum, ac proinde universalem Episcopum, in specialem &localem transmutare, &sic in ordinem cogere cogitaverit. Cui respondet Parkerus, Apostolos olim nihil aliud fuisse, quam Episcopos moventes, qui Ecclesiis fundandis operam dederint; Episcopos vero fuisse Apostolos fixos, qui ecclesias a se fundatas rexerint. Postmodum argumenta, quae a duarum vocum, Episcopi ac Preshyteri, promiscuo in sacris usu, aequalitatem ministrorum in primitiva Ecclesia deducunt, solvit. Cumque e priscis patribus Hieronymus saepissime, &a Calvinianis &a nostratibus allegetur, dum probant, Episcopos non esse Presbyteris jure divino superiores; prolixius demonstrare conatur Parkerus, quo sensu Hieronymus Presbyteros Episcopis exaequarit, quidque ipsum impulerit, ut ita faceret. Succreverat nimirum Diaconorum potentia &autoritas eo in Ecclesia, ut Presbyteris superiores &proximi esse ab Episcopis vellent, nec iis se legibus subjicere, quibus ministrare Pastoribus jubebantur.