Latin
HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 282
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem non dubitat ipse, quin potuerint Patriarchae crescente indies credentium coetu ab Ecclesia recte institui, quemadmodum civile regimen magistratum magistratui, vicarios praefecto subordinat, Negat tamen ullo Concilii canone introductam fuisse Patriarcharum autoritatem, vel ordinatum, ut ipsi Metropolitanis praeessent. Atque eo nomine Hieronymum, Innocentium primum, &Johannem Scholasticum refellit, quod Patriarcharum originem ad Concilium Nicaenum retulerint. Eodem Innocentio ex arcanis quibusdam consiliis suggerente, titulos ac jura Patriarchalia in Ecclesia orientali primum fuisse usurpata docet, postea aliis succedentibus aucta, donec a Concilio Chalcedonensi confirmarentur. Ita tandem Parkerus ad ultimum tractatus sui caput defertur, quo bella inter Orientis atque Occidentis Episcopos, ducentos annos pro universali autoritate gesta persequitur. Eorum originem in urbis Constantinopolitanae illustria incrementa ac decora, quibus ipsa Romam aliquot Imperatorum munificentia superabat, rejicit, ac e veteris historiae monumentis declarat, quibus gradibus ad summam in Ecclesia potestatem utraque pars adscendere tentaverint. A nudis enim honorum titulis, ac dignitatum innocuo, ut videbatur, splendore auspicati, jurisdictionem in reliquos Episcopos paulatim invaserunt, plerumque tamen ancipiti successu, &aequo velut Marte, donee Bonifacius III titulo ac jure Episcopi Oecumenici, quae Cyriacus ejusque antecessor Johannes, Constantinopolitani antistites, a Mauritio, frustra contradicente Gregorio Magno, obtinuerant, ab Imperatore Phoca honoraretur. Ultimo dum ad summam Parkerus, quae dixerat, reducit, Cardinali Baronio, qui Phocam Romano Episcopotitulum decrevisse &adjudicasse, non contulisse primum contendit, respondet, ac spem orbi literario facit, fore, ut pluribus amore solius veritatis, quem ubique Vir Clarissimus profitetur, hoc argumentum inposterum evolvat. BIBLIOTHECA ANTI-TRINITARIORUM. Opus posthumum Christophori Sandii, quod cumaliis quibusdam scriptis, compendium Historiae Ecclesiasticae Unitariorum, qui Sociniani vulgo audiunt, exhibet. Freistadii, 1684 in 8. Etsi ITsi Christianis optandum esset, aeternum latuisse Pauli Samosateni, LArii, Macedonii, Photini, &Pelagii Scoti impia dogmata, queis SS.