# Acta eruditorum 1684 285

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, GABRIELIS CLAUDERI D. MEDICI DUCA¬J. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/285

QuemUemadmodum Fermentatio instrumentum illud catholicum Qest, quo natura in operationibus suis quam frequentissime utitur, & cujus formalitate sufficienter cognita infinitorum phaenomenorum, in historia aeque naturali ac microcosmo morboso occurrentium, aetiologia quam commodissime explicari valeat: sic non minus Philosopho ac Medico doctrinam de Fermentationis natura & causis necessariam esse, vix ullus, nisi quem fermentum dementiae exagitat, in dubium vocabit. Haecque causa, cur intra paucos hujus seculi annos tot Viri egregii Zymologiam tanto conatu evolvere, scriptisque adeo variis declarare allaborarint, v. g. idiomate Germano Ziglerus, Latino Billichius, Schoockius, & Willisius, Anglico vero Simpson & Hensthaνy! quibus ingenii haud obtusioris aestimari voluit Gallus iste Doctor, vernacula lingua, sub epistolarum schemate, de Fermentatione, (quam veteribus haud ignotam credit,) quatenus praeprimis oeconomiam animalem in corpore humano moderatur, prolixe satis disserens. Primo equidem illius directorium universale potentiamque in totum macrocosmum immensam innuit, productionem ac perfectionem mineralium, generationem, nutritionem, & vitalitatem animalium ipsi in acceptis referens, imo meteororum productricem eam pronuncians: in homine tamen dum illius vim majorem observat, phaenomenis etiam hujus vitalibus mentem magis applicat. Postquam itaque, in quo essentia Fermentationis consistat, ejusque requisita explicuit, fermentum duplex, sc. acidum seu activum, & alcalicum seu passivum magis, supposuit, id est, acidum pariter atque alcali omnium esservescentiarum & fermentationum causas socias existere, diversis argumentis probavit: Peripateticorum elementa ac Chymicorum principia recenset, utramque vero hypothesin taxat, & spiritum, sulphur, atque sal pro veris & adaequatis rerum principiis venditat, eorum existentiam & energiam in macrocosmo ac microcosmo evincendo. Quorum occasione de dissolutione, praecipitatione, ac coagulatione, hinc de menstruorum natura, discurrit, illarumque in Chymicis aeque ac corpore animali effectus varios in scenam producit, fermentationi vitali sanguinis confectionem, circulationem, ejus a putredine praeservationem, spirituum animalium praeparationem, caloris influxum & corporis nutritionem, ut autori primario, attribuens. Essentiam fermentorum in corpore humano dum evolvere sollicitus est, haec, quamdiu sub mobilitate & activitate propria existant, volatilia, dum vero alcalicae partium solidarum substantiae connubant, fixa pronunciat: quorum posteriora prioribus simili ratione, ac alcalia acidis, stimulo existant, si forsan in motu suo, adeo necessario, turbarentur. Humidum proin radicale & calidum innatum veterum nihil aliud, quam fermenta acida & alcalica, in partibus fixata hisque infixa, suspicatur: calorem autem influum omnem a sanguine emanare, i. e. a particulis hujus sulphureis, inter fermentescendum volatilisatis, concitari.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
