Latin
GABRIELIS CLAUDERI D. MEDICI DUCA¬J
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 286
Unproofread scanNot analysed yet
Volatilia fermenta acida existere, blandissima tamen, postquam comprobavit, recedit ab illis, qui eorum scaturiginem in ventriculo, liene, pancreate, corde &c. constituerunt, a cerebro &genere nervoso potius illorum influxum, adeo perpetuum, nec nisi cum vita cessantem, derivando: ita ut fermenta haec, quae alias spiritus animales vocant, nihil aliud, quam pars sanguinis, non sulphurea, non salina, sed acidior, per triplex potissimum experimentum ipsi videantur. Horum interim secretionem atque perfectionem dum exponit, Willisii accensionem sanguinis &succum Anglorum nervosum impugnat, fermenta cordis, ventriculi, lienis ac pancreatis acida destruit, tandemque usum fermenti vitalis declaraturus speciatim &per potissimas, sc. generationis, conceptionis, chylificationis &c. functiones animales, illum demonstrat.