# Acta eruditorum 1684 286

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, GABRIELIS CLAUDERI D. MEDICI DUCA¬J. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/286

Volatilia fermenta acida existere, blandissima tamen, postquam comprobavit, recedit ab illis, qui eorum scaturiginem in ventriculo, liene, pancreate, corde &c. constituerunt, a cerebro & genere nervoso potius illorum influxum, adeo perpetuum, nec nisi cum vita cessantem, derivando: ita ut fermenta haec, quae alias spiritus animales vocant, nihil aliud, quam pars sanguinis, non sulphurea, non salina, sed acidior, per triplex potissimum experimentum ipsi videantur. Horum interim secretionem atque perfectionem dum exponit, Willisii accensionem sanguinis & succum Anglorum nervosum impugnat, fermenta cordis, ventriculi, lienis ac pancreatis acida destruit, tandemque usum fermenti vitalis declaraturus speciatim & per potissimas, sc. generationis, conceptionis, chylificationis &c. functiones animales, illum demonstrat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
