# Acta eruditorum 1684 288

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288

Quapropter &, si cui libeat alias parturire Annalium ecclesiasticorum decades, ei certe hic epistolicus optimorum Doctorum thesaurus, annorum circiter septuaginta litterarium complexus commercium, idque ab anno saeculi superioris quasi quadragesimo inchoatum, adjumenti plurimum suppeditabit: praesertim cum juxta seriem septem decenniorum totidem in partes digestae compareant hae ad Marbachios epistolae. Ad Marbachios inquam. Pars enim octava & ultima nullam habet ad quempiam Marbachiorum, (si octogesimam septimam seu penultimam, quae p. 907 inchoatur, excipias) plerasque ad Erasmum Roterodamum, non paucas ad Laurentium Tuppium, reliquas ad alios quosdam. Neque juxta seriem temporum ordinatae ibi hae conspiciuntur epistolae. Quod quidem vel eam ob caussam excusatum habebit aequus Lector, quod alias quidquid ibi reperitur epistolarum ad Erasmum Roterodamum, quem constat anno 1536 obiisse, fuisset anteponendum Marbachianis, quarum prima (Lutheri de Doctoratu Joannis Marbachii testimonialis) est anni 1543. Interim certe praedicandum est doctissimi Editoris studium, qui nihil e superiore saeculo ad se propagatae supellectilis epistolicae delitescere diutius intra privatos parietes voluit. Omnes autem illas octavae partis epistolas, a Melch. Sebizio e supellectile librorum Matthiae Berneggeri fuisse ei communicatas, ex autographis manu Roberti Robertini descriptas, disces e pag. 907. & Apparatus cap. 4. p. 164. Ut redeamus ad eas, quae partium septem praecedentium terminis circumscriptae Marbachiis missae sunt, suppleri ex illis poterunt non modo scrinia (ut sic loquamur) Historiae Ecclesiasticae, sed etiam celebrium Theologorum tum vitae, tum jam antehlac editae seorsim epistolae. Planum utrumque faciemus uno alterove exemplo. Tilemanni Heshusii vitam concisam admodum & mancam ad nos transmisit Melchior Adamus vit. Germ. Theolog. p. 621 seq. multo locupletiorem, eamque carmine heroico exaratam, & Heshusii commentariis in Esaiam adjectam gener ejus D. Jo. Olearius: ubi & quarti, quod sustinendum illi fuit, mentionem reperies exilii; cujus historiam illustrabunt egregie quae hic Parte II sub anno 1565 p. 182. seqq. tum in ipsius Heshusii, tum in aliorum epistolis leguntur. Exilio non uno exploratam quoque novimus constantiam Theologi aevo superiore de ecclesia Christi meritissimi Jeremiae Hombergeri. Hujus vitam qui contexuerit, compertum nobis nominare possumus neminem. Licebit interim illius construendae qualiacunque rudera colligere partim ex scriptis ejus, illo maxime quod Germanicum de justificatione edidit, ubi f. 341seqq. (edit. Jenensis anni 1592) ipse avum, aviam, parentes, studiorum & ecclesiasticarum functionum suarum principia memorat; partim ex opere praesenti, quod epistolas ab eo ad Marbachios exaratas exhibet bene multas. Jam quod diximus, ex hoc eodem opere suppleri etiam posse celebrium Theologorum seorsim editas epistolas, id confirmari cumprimis potest exemplo epistolarum Davidis Chytraei, quae Hanoviae prodierunt anno 1614. Nisi enim fallimur, in isto Hanoviensi corpore comparent Chytraei ad Marbachios epistolae non plures tredecim, cum eas hoc in opere Fechtiano numerare liceat parum abest quin centum. Quid quod quaedam epistolae Chytraei, quae utrobique leguntur, uberiores nobis hic repraesentat Durlacensis typographus, quam illic Hanoviensis?

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
