# Acta eruditorum 1684 29-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LHOMME ARTIFICIEL ANEMOSCOPE, OM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/29-2

SIcut inter controversias, in ipso Papatu acerrime agitatas, non exigui momenti est, quae circa jura excommunicationnum occupatur: ita post alios multos de ea speciatim commentari operae pretium duxit Autor hujus libri, qui, si titulo fides habenda, cum approbatione nunc prodiit. Dubia vero redditur haec nobis, tum quia nuspiam approbatio apparet, tum quia idem absque approbatione Lugduni dicitur impressus. Negotium omne ita agit, ut nec Pontificum juribus derogare, nec libertati Ecclesiae Gallicanae & Regum suorum auctoritati praejudicare velle videatur. Interim diffiteri non poterit curatius paulo librum inspiciens; Auctorem, licet Pontificum excommunicationes rigidiores excuset saepissime, magis tamen Principum secularium potestati absolutae favere. Id vel ex eo colligere licet, quod nolit eo extendi debere aut posse excommunicationem Papae vel Episcoporum, ut societatem quoque civilem dirimat, & subditos ab obsequio & juramento fidelitatis absolvat. In plerisque Historicum agit, & propositis aliorum judiciis proprium non semel efttis suspendit. Volumen totum triginta absolvitur capitibus, quibus originem & progressum excommunicationis a temporibus Christi ad nostram usque aetatem enarrat, multaque circa eum notabiliora examinat partim, partim recenset.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
