Latin
HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 290
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum in corpore Marbachiano epistolis admixta reperies &alia quaedam: ut p. 112. theses undecim de Manichaeo Satanae creationis absurdo. Epistolis autem ad Marbachios, in quibus &Germanicae quaedam, inspersas quoque habebis non admodum raras ad alios: quales (ut unam alteramve memoremus) ad Davidem Chytraeum Jacobi Rungii p. 110, ad Pastorem Kitthingensem Pauli Eberi p. 114. Ab ipsis autem Marbachiis scriptas non plures quatuor numerare licuit: tres Joannis, unam Philippi, quas leges p. 78, 84. 158, 740. Nimirum nihil manuscriptorum talium ad se ex bibliotheca Marbachiana delatorum invidere Lectori voluit candidissimus Editor. Qui &corpori huic, ut in lucem venustius prodiret, praemisit amplissimum Appanitum, subjecit Tabulas chronologico-historicas. Apparatus in novem distinctus capita, primo agit de occasione hujus operis edendi; secundo de vario epistolarum theologicarum genere; tertio de Marbachiorum vita &in ecclesiam Dei meritis; (ubi &Joannis atque Philippi Marbachiorum effigies conspicies: nam Erasmus aere nunquam expressus esse fertur) quarto de epistolarum harum scriptoribus; quinto de studio imitandi veterem Ecclesiam ex his epistolis elucente; sexto de usu harum epistolarum in recentioris Ecclesiae historiam redundante; septimo de variis religionis controversiis, quae ex his epistolis lucem accipiunt; octavo de prudentia conservandae &propagandae Ecclesiae, in his epistolis apparente; nono de quibusdam offendiculis, quae praesentis operis editioni objici posse videntur. Magna quoque primi capitis pars impenditur doctissimae dissertationi de more, jam inde ab Ecclesiae Christianae incunabulis usque ad nostra tempora propagato, agendi Christiana negotia missitandis hinc inde epistolis. Ubi tandem &p. 12 clarissimus Auctor visos sibi olim Jenae in Bibliotheca Gerhardina memorat plurimos eosque bene spissos variarum epistolarum tomos, ex omnibus orbis partibus ad immortalis nominis theologum Joannem Gerhardum scriptarum. Utinam hunc etiam thesaurum publicae luci expositum intueri aliquando liceat! Tabulae chronologicohistoricae certis per singulas paginas distinctae lineis universum ejus temporis, quo epistolae illae ad Marbachios scriptae sunt (ab anno MDXLI usque ad MiDXIII) historiam, eamque tum sacram tum civilem, allegatis subinde gestarum rerum monumentis, quasi in compendio repraesentant.