# Acta eruditorum 1684 295

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, JOHANNIS SCHILTERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/295

LRILIIORIM publicata Lipsiae Calendis Julii, Anno MDC LXXXIV. PRAESTANTIUM AC ERUDITORUM, virorum Epistolae Ecclesiasticae & Theologicae, quarum longe major pars scripta est à JAC. ARMINIO, JOAN. UTTENBOGARDO, CONR. VORSTIO, GERH. JOAN. VOS. SIO, HUG. GROTIO, SIM. EPISCOPIO, CASP. BARLAEO. Editio secunda, ab innumeris mendis repurgata, & altera parte auctior. Amstelaedami apud Henr. Wetstein. 1684. fol. Uantas in Foederato Belgio furbas dederint, natae sub exitum superioris seculi inter Theologos quosdam de praedestinatione ac gratia meritoque Christi controversiae, non Reformata tantum Ecclesia in Remonstrantes & Contra-Remonstrantes scissa, sed & Republica ipsa in atroces factiones distracta; multi meminerunt adhuc, neminem vero ignorare Scripta utriusque partis, quae publice extant, eristica patiuntur. Quemadmodum vero de ipsis fidei articulis, circa quos dissensio orta fuerat, magna animorum contentione fuit disceptatum: ita non minus partium studium in condenda motuum illorum historia fuit deprehensum. Hinc enim, ut Wilb. Baudartii, Gerb. Brandtii, aliorumque lucubrationes silentio nunc praetereamus, ingentia illa Johannis Uytenbogardi & Jacobi Triglandi nata sunt volumina, Belgico sermone conscripta, quibus uterque, ille Remonstrantium, hic Contra-Remonstrantium partibus addicti, magno id egerunt studio, ut dissidiorum, profectorumque inde in Ecclesiam & Rempublicam malorum invidiam a se amolirentur, ac in partem derivarent adversam. Inprimis vero Remonstrantes, quo magis pressi ab adversariis fuere; damnati scilicet in Synodo Dordracena, pulsi in exilium, omnique calamitatis genere afflictati, donec refrigescente paulatim odio cathedris pulpitisque suis conniventia magistratuum restituti sunt: eo magis allaborandum sibi censuerunt, ut innocentiam suam causaeque aequitatem omni ratione assererent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
