# Acta eruditorum 1684 296

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, JOHANNIS SCHILTERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/296

Atque haec ipsa causa fuit, ob quam anno 1660 Christianus Hartsoecker & Philippus a Limborg, clarissima inter Remonstrantes nomina, Ecclesiasticas Theologicasque epistolas a diversis suarum partium hominibus diverso tempore exaratas, publici juris fecerunt; universo nempe orbi vel ita probaturi, quanta pietate ac religione causam egerint Remonstrantismi, si loqui sic licet, auctores. Ita enim persuasum habuere, non aliunde rerum gestarum historiam hauriri sincerius posse, quam ex familiarium litteris, quibus in amici sinum libere quisque destinata sua ac cogitata omnia, affectusque & animi motus effundit; nec ulla monumenta alia minus, quam haec, debere esse suspecta, cum in subita illa & saepecalida scriptione simulationi locus esse vix possit. Itaque & fiduciam causae suae manifestaturos se arbitrati sunt, si totius orbis oculis non dubitarent subjicere, quae per epistolas familiares actitata acdisceptata inter Remonstrantium principes fuerunt; (tametsi non dissimulandum, interseri subinde epistolas etiam alias, non a Remonstrantibus, sed ab aliis, Remonstrantium tamen plerumque causa, scriptas) & Lectorem sperarunt de Remonstrantismi auctorum ac promotorum indole, studio, moribus, aequius ex epistolis hisce, quibus se ipsi candide ac ingenue absque fuco expresserunt, quam ex adversariorum illorum scriptis, laturum esse judicium. Eo vero magis gratum epistolarum illud volumen eruditis accidit, quod non tantum momenti plurimum adferrent ad historiam motuum illorum, quibus Foederatum Belgium superioribus temporibus gravissime concussum fuit, illustrandam, sed & de difficillimis fidei Christianae articulis doctissimorum virorum meditationes exhiberent, Politicis etiam ac Philosophicis discursibus hic illic interspersis.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
