Latin
SERENISSIMARUM CELSITUDINUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec magis auspicatum filii Henrici III regnum fuit, qui Ludovico IX, Galliarum Regi, jus omne in Normanniam, Pictaviam, Andegaviam, accepta pecuniae summa, cessit, ne is cum Angliae proceribus, Ragi suo parum propitiis, arma jungeret, Ad hanc regum Angliae periodum referuntur Richardus Henrici III frater, in cujus filio Edmundo familia Cornubiae Ducum defecit; &Edmundus, alter Henrici III filius, cujus nepos Henricus duas filias Lancastriae ac Leicestriae Ducatuum haeredes reliquit, è quibus mortua, sine prole, majori, Blanca minor Johanni de Gandavo nupta, omnes, quas pater tenuerat, dignitates marito attulit, ac cum eo rubrae Lancastrensium rosae stemma fuit. Huc pertinet etiam Wilhelmus Saresberiae Comes, Henrici II ex pellice filius. Ejus mater Rosamunda, quantamcunque Rex curam adhiberet, Eleonorae tamen Reginae insidiis periit. Ipsius Wilhelmi stirps in nepotibus emarcuit. Liber tertius quatuor Angliae Monarchas recenset, qui cum debito ordine successionem regiam ab Henrico II continuarint, ad praecedentem periodum omnino referendi videntur, novam tamen constituere possint, quoniam fuerunt, qui ex Henrici III filiis Edmundum primogenitum, Edvvardum vero secundum, sed isti ob corporis vitium in regno praelatum, cum Johanne de Gandavo asseruerunt. Quamvis id a Lancastrensium factione, Richardi II tempore, falso confictum Autor ostendat, ac idoneis testibus probet, Edwardum Henrici primogenitum fuisse, adeoque regno merito post patrem potitum. Hic Walliae Ducatu per vim occupato, Scotiam invasit, ejusque regem sibi tributarium fecit; sed dum postea incolas, ad seditionem nimium proclives &Anglicae dominationis impatientes castigare pararet, repente mortuus, bellum silio Edwardo II conficiendum reliquit. Ast ipse patris monita spernens suoque indulgens genio, omnium commune odium provocavit, quod eo tandem succrevit, ut conjugis Isabellae, quam de adulterio suspectam habebat, auspiciis ®no &vita privaretur. Edwardum III bella adversus Gallos feliciter gesta celebrem reddiderunt. Edvvardi cumprimis filii spectata animi magnitudo, quem primum in Anglia Ducis titulum ac insignia a patre obtinuisse Sandfordius annotavit. Sed quia eum patri superstitem fortuna noluerat, Richardus II ejus filius avo Edvvardo III successit. Hic quum sine prole esset, coeperunt inter se ipso vivente regni proceres de successione lites agere, quas tandem arma diremerunt, occupante per vim solium Henrico Johannis Lancastrensis filio. Richardus regno privatus in carcere, dubium an quaesita morte, interiit. Protrusit illustre stemma trium Edvvardorum surculos quamplurimos, sed eos parum diu, si Lancastrensem ac Eboracensem ramum excipias, virentes habuit.