Latin
SERENISSIMARUM CELSITUDINUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Persequitur autem turbas illas stricte Sandfordius, quoniam latius eas &singulari cum cura descripserat Wilhelmus Dugdale, eo nomine lectori curioso videndus, &a nobis anni 1683 mense Junio, pag. 227 memoratus. Inde Jacobi, hodierni Eboracensium Ducis, natales ac matrimonia, liberi etiam, &quae memorabilia ad annum usque 1677 ipsi contigerunt, enarrantur. Ultimum caput historiam augusti Anglorum Monarchae Caroli II tradit, cujus cum Catharina Lusitaniae Principissa conjugium toti operi colophonem imponit. Attingit autem Sandfordius, dum Principum gentis suae origines inquirit, non raro Germanicarum rerum memoriam, inprimis ob foedera conjugalia, quibus subinde Anglia se Germaniae, haec illi junxit. Mechtilden memorat Henrici Primi filiam, Secundi matrem, Henrico IV Imperatori (quem alii quintum numerant,) nuptam fuisse ac in ejus memoriam factum versiculum recenset: Ortum magna, Viro major, sed maxima Prole, hic jacet Henrici, filia, sponsa, parens. Mechtildis junior Henrici II filia nupserat Henrico Bavaro, quem Autor V vocat, alii VIII faciunt. Ejus pater erat Henricus ille Superbus, qui cum Conrado Imperatori se arroganter opponeret, &sibi &familiae suae exitio fuit. Johannes Angliae Rex, Henrici II filius, mortuo Ricardo fratre, regno potitus, in matrimonium petiit filiam Humberti II, ut scribit Sandfordius, vel rectius III Comitis Sabaudiae, quae tamen, antequam sponso jungeretur, decessit. Eo loco quod Autor monet, ab isto Humberto Saxonum Principes originem ducere, id ab historica veritate omnino alienum est. Rerum enim Sabaudiae Scriptores tantum non omnes ipsi agnoscunt, Saxonicam Domum Principibus suis primam originem dedisse, ac in eo gloriantur. Quamvis interim in caliginosa antiquitate non satis discernere liceat, quis illustris stemmatis ramus nobilissimam Gentem progerminaverit. Habuit ille Humbertus, vel, ut alii scribunt, Hugo, ex tertia conjuge filium unicum, qui quidem ex Beatrice uxore plures liberos suscepit, sed nulli ex iis, quod constet, Saxonicae stirpi propius inserti fuerunt, ut non appareat, quid in animo Sandfordius habuerit, quum scriberet, ab Humberto Saxoniae Duces derivari. Caeterum Richardum Henrici IlI fratrem in Romanorum regem electum, ac a Conrado Coloniensi Archiepiscopo coronatum fuisse, consentientibus historiae Germanicae monumentis, Auctor tradit.