Latin
HISTOIRE D ALLEMAGNE ANCIENNEJ
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 301
Unproofread scanNot analysed yet
Comites &Barones non ab Imperatore, sed à Cameni Spirensi, ratione feudorum suorum investiri scribitur, sed male; omnes enim vasalli Imperiales in Aula Imperatoria investiuntur, etiam minoris ordinis nobilitas. Erroris ansa forte fuit, quod de controversiis majoribus circa feuda Imperii Imperator, de minoribus Camera judicat; sed hoc non pertinet ad investituram. Dein p. 171. inter Confraternitatis sive pactorum de haereditate mutua exempla, referri non debuissent familiae Palatina, Brunsvicensis, Meckelburgica: nam hae sanguinis &investiturarum respectum succedendi inter se jus habent, accedentibus forte pactis ad majorem certitudinem. P. 179. ex obsoletis matriculis, quas ipse fugitivas vocat, sed quarum recentissimam sequi debuisset, plurima oppida liberis &Imperialibus annumerat, quae hodie subsunt Principibus; &licet moneat, quasdam statum mutasse, non definit tamen, quae id fecerint, sed lectorem in incerto relinquit; &nihilominus Moguntiam &Trevirim, subjectas notorie Antistitibus suis, inter liberas satis prolixe describit. Etiam inter Hanscaticas pro Imperialibus venditat municipales manifestas, Gottingam, Lemgoviam, Warbergam &alias. P. 293. ubi de Nobilitate immediata tractat, pernitiosum, &qui lites publicas inter Germaniam &Galliam non parum promovit, errorem errat, dum feudi &superioritatis jura confundit, &libertatem sive exemtionem Nobilibus aliisque negat, in locis, quae feudali vinculo aliis obligantur; quod tamen fieri potest, &frequentissime fit absque omni subjectione territoriali, ita ut Principes non a paribus tantum, sed &ab inferioribus feuda accipiant; ut praeter alios fit ab Electoribus secularibus, Bambergensi Episcopatui hoc nomine obnoxiis, quos ideo p. 43. perperam negat eatenus immediatos esse. Idem enim locus, feudi jure ab alio dependens, nihilosecius liber &Imperio immediate subjectus est, non ex pacto, ut putat, sed ex regula &libertate provinciarum &familiarum. Territorii vero hoc superioritatis jus aliis quam feudi nititur titulis, suisque continetur finibus, v. g. in Austria, Saxonia, Bavaria, plurimisque aliis regionibus. Plura sunt in capite hoc, non minus falsa; &p. 398. pagi sive districtus nobilium recensentur, vocabulis corruptis, divulsis aut omissis. Sed satis pro scopo nostro, quamvis multo plura restent, quae moneri possent.