Latin
TRACTS VVRITTEN BT JOHN SELDEN, OF
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 304-2
Unproofread scanNot analysed yet
plures quam sexaginta annos, in publicam lucem exponi ipsemet curavit. Eundem nunc novo quasi habitu indutum, inque Anglicam linguam versum erudito orbi exhibet Redmannus Westcotius, ratus, deberi a se hunc laborem libro, qui obscuram gentis Anglicae originem evolvat, ac jura, quo ordine ab antiquis Britannorum Regibus ad Henricum usque secundum pervenerint, cum cura explicet. Quum vero in hac versione textui omnino nihil accesserit, nec inde quicquam fuerit ablatum, supervacaneum &praeter instituti nostri rationem esset, ejus scripti argumentum prolixius exponere, quod Actorum nostrorum natales tanto temporis intervallo antevertit. Ut pauca dicamus, complectitur Janus ille Anglicus Seldeni, instituta ac leges Britannorum cum veteres, tum recentiores. Primum fragmenta illarum, quibus Samothes, Phranicus, Molmutius, Belinus &inde Regum alii, ad Romanorum usque tempora populos subjectos gubernarunt, refert; eas etiam, quibus usi fuerunt Britanni, quamdiu Romanorum imperio subjecti, &quas postmodum Saxones tulerunt, exponit. Postea (libro videlicet altero) jura omnia quae Wilhelmus Conquaestor, ejusque filius Wilhelmus Rufus, &qui huic in regno successit Henricus I. cum Stephano e sorore, &Henrico II. e filia nepotibus statuerunt, dilucidat, ubique praeclara Seldenianae eruditionis specimina ostendens.