# Acta eruditorum 1684 306

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRACTS VVRITTEN BT JOHN SELDEN, OF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/306

Henrico autem secundo imperante intrinsecam, ut vocat, jurisdictionem testamentorum ad curiam Christianitatis pertinuisse, e Glanvilii cujusdam, qui illo tempore vixit, operibus declarat. Quod extrinsecam jurisdictionem concernit, eam fuisse sub Henrico IIl ab Episcopis exercitam, compluribus exemplis docet. Sed cum non constet, qua sanctione & haec & illa libertas ad clerum devenerit, concludit Seldenus, hanc partem Juris Episcopalis ad Consuetudines Angliae referendam esse, quae Legis communis nomine veniunt. Haec ita de eo, quod Episcopi circa testamenta possunt. Intestatorum bona ultimo loco Seldenus Saxonum institutis a territorii domino quondam administrata fuisse, ex Canuti & Edwardi Confessoris legibus ostendit. Nec a Normannis Regibus inde recessum fuit usque ad Johannem, qui cum satisfacere Regni proceribus privilegiorum confirmationem cum murmure exigentibus cogeretur, stantium tunc a sua parte primorum Cleri fidem hoc statuto, quod reliquis adjectum, ac postea quoque Henrici III. Magnae Chartae insertum fuit, remunerari voluit: Si aliquis liber homo intestatus decesserit, Catalla sua per manum propinquorum, parentum & amicorum suorum, per visum Ecclesiae distribuantur, salvis unicuique debitis, quae defunctus eis debebat. Atque ex eo tempore hanc a Johanne concessam potestatem, nemine unquam contradicente, Episcopi exercuerunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
