Latin
RECUEIL DE QUELQUES PIECES CURI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 308
Unproofread scanNot analysed yet
Quid eo nomine sex aut septem abhinc annis actum fuerit, cognoscere ex his opusculis licet, quorum aliqua antehac quidem in Gallia typis excusa sunt, ita tamen superiorum jussu latuerunt, quasi lucem nunquam adspexissent. Bonam igitur eruditorum gratiam se initurum confisus Editor doctissimus, si ita e tenebris scripta illa protraheret, recudi ipsa junctis aliis, quae antehac visa publice non sunt, curavit. Addidit praefationem, quae historiam rei gestae complectitur, ¬itia necessaria lectorem, antequam legendis opusculis operam navet, initiat. Ea igitur &nos, sicubi opus fuerit, in hac relatione utemur. Primum opusculum acta continet, quibus inter Jesuitas &Patres Oratorii Parisiensis de abolendo Jansenismo, &exterminandis Cartesii dogmatibus convenit. Speciatim illic exprimitur, quid legi docerique, cum a Theologis, tum a Philosophis debeat. Annotationes ad haec acta secundum occupant locum. Illarum autor libere quantum Jesuitae in regno praeter meritum possint, &quantum Patres Oratorii, qui, quod doctrina atque ingenio palmam eripere Jesuitis velle, nec iisdem semper opinionibus duci viderentur, odium capitale incurrerant, injuste ab ipsis passi sint, exponit. Quae inde sequuntur, opposita sunt Jesuitae cuidam Cadomensi, qui ficto nomine anno 1680 peculiari scripto ostenderat, Cartesii sententiam de essentia corporis oppugnare doctrinam Ecclesiae Romanae, &conformem esse erroribus Calvini in articulo de Eucharistia. Hortatus eo nomine fuerat Regem Galliae, omnemque clerum, ut malo quotidie latius serpenti mederentur, ac edicto caverent, ne exinde amplius scholarum moderatores Cartesii dogmata juventuti propinarent. Respondet igitur Jesuitae tertio in ordine scripto Dn. Bernierius, celebris Gassendi discipulus, cujus in Actorum superioris anni mense Novembri p. 472. sqq. mentionem fecimus. Atque ut doceat, Cartesii doctrina Transsubstantiationis mysterium minime everti, facta extensionis in veram &apparentem distinctione, statuit, in S.