# Acta eruditorum 1684 309

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, RECUEIL DE QUELQUES PIECES CURI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/309

Coena panis apparentem remanere extensionem, utut perierit realis, corporis autem Christi veram ibi esse, utut in sensus non incurrat. Ne vero quis regerat, nos hac ratione falli ipso DEO autore, cui tamen omne mendacium sit abominationi, deducit Bernierius verbis D. Thomae, licet sensus nostri fallantur, nos tamen ipsos falli non posse, quum de mysterio in verbis illis: hoc est corpus meum, admoneamur. Quarto opusculo clarissimus Malbranchius a crimine erroneae in fide Romana doctrinae, quod Jesuita ipsi objecerat, se purgat: simul & Cartesianae de proprietatibus corporis sententiae meminit, eamque cum decretis Tridentinis conciliare nititur. Annectit defensioni suae chartam, quam sibi ab amico missam simulat, de possibilitate Transsubstantiationis. In ea demonstratur, posse à DEO eandem extensionem, adeoque idem corpus, in pluribus locis produci, & posse eandem extensionem ad punctum aliquod minimum redigi, inque eo conservari. Quintum opusculum Sedanensis cujusdam Professoris est, in quo Ludovicus de la Villè (id est fictum Jesuitae nomen) e principiis philosophicis refellitur, & differentia, quam inter corpus & spiritum Cartesiani ponunt, prolixe declaratur. Accedunt ejusdem Autoris theses quaedam philosophicae, de difficilioribus variarum disciplinarum controversiis. Ultimum opusculum meditationes decem continet, quae velut aditum ad Cartesianarum meditationum obscurius volumen probe intelligendum parent. Nomen Wilhelmi Wanderi fictum esse doctissimus Editor suspicatur, latereque sub eo quendam Malbranchii discipulum, qui passim magistri sui asserta propugnando, haud obscure se prodat. Geotque Rtennes

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
