# Acta eruditorum 1684 311-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRAITE DE LA CIRCULATION DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/311-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/311-2

TRAITE DE LA CIRCULATION DES Esprits animaux, par un Religieux de la Congregation de S. Maur. id est, De Circulatione Spirituum animalium Tractatus, auctore Religioso quodam Congregationis S. Mauri. Paris. apud viduam Ludov. Billaine. 1682. in 12. Uemadmodum hypothesin de Circulari sanguinis motu ab omnibus sanioris mentis Philosophis ac Medicis receptam, & infinitis experimentis atque ratiociniis confirmatam novimus: sic Religiosus praesens anonymus Circulationem spirituum animalium, quam Segerus v. g. & Sylvius quasi per transennam jamdum conspexerant, asserere & explicare contendit, i. e. moveri eos a Cerebro per Nervos ad partes, ab his per Vasa Lymphatica ad Venam Subclaviam & Cor, hinc per Arterias Carotides & Plexum Choroideum ad Glandulam Pinealem & ad Ventriculos Cerebri anteriores tres, per porositatem vero hujus denuo ad Nervos. Quod dum praestat, supponit in Plexibus Choroidibus cerebri produci, & in Glandula Pineali depurari fluidum quoddam aereum, simulque flammeum, quod ad Nervos delatum, nomine Spirituum Animalium, sensuum & motuum cunctorum in corpore nostro existat autor. Hoc vero fluidum s. spiritus animales necessario circulari debere, i. e. ad principium suae emanationis reverti, probat I.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
