# Acta eruditorum 1684 312

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, TRAITE DE LA CIRCULATION DES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/312

a continuo & nunquam interrupto sanguinis ad ἐγκέφαλον appulsu, quo stante illorum plures intra horam generentur, quam toti nervorum systemati inexistant, adeoque necessario ad principium redeant, cum locus alius, in quem secedant, iis concedatur nullus. 2. a calore totius corporis, quem non minus spiritus animales ac sanguis perennem reddant: quod tamen fieri haud posset, nisi pariter, ac sanguis effoetus in Corde, hi in Cerebro novo lumine & calore impraegnarentur. Quoniam vero Th. Bartholinus hanc doctrinam duobus praeprimis argumentis concutere videbatur, sc. quod nervi a ligatura non intumescant, nec in illis tactu systolen aut diastolen observare liceat: haec per texturam solidiorem atque compactiorem declinare satagit, potissimum cum motus spirituum per nervos, sanguinis arteriosi appulsu tranquillior longe, similisque venosi undulationi sit. Hinc Lympham ab extremitatibus corporis ad Cor recedere probat, & contra H. Regium prolixius defendit; quod quidem cum semper & sine ullo quoque intervallo contingat, Lympham pariter circulari concludit, tandemque infert, continuum inter fluidum Nervorum & Lymphaticorum vasorum motum esse, i. e. spiritus animales per Nervos & Lymphatica vasa circulari. Quod 1. horum substantia aerea in aqueam circa nervorum extrema capillaria facile converti possit ac convertatur. 2. aqua haec seu aer condensatus a Lymphaticis vasis excipiatur, quatenus nulla alia praeter haec in corpore observentur, ab omnibus corporis extremitatibus eadem exoriantur, hinc guttulis seu rori illi excipiendo maxime adaequata existant. 3. Nervis minora existant, quod fluidum non vaporosum, sed condensatum magis vehant; 4. illorum Liquor limpidissimus omnisque coloris atque odoris expers, acidulus tamen, observetur; 5. nulla alia ipsius queat demonstrari scaturigo, quatenus non sit residuum nutrimenti partium, ut Bartholinus suspicatus fuit, nec a Venis, nec ab Arteriis, nec Musculis prodeat. Ut reliqua taceamus phaenomena animalia, quibus eundem spirituum animalium per Nervos & vasa Lymphatica Circuitum statuminare annititur, hinc inde intermiscendo paradoxa: v. g.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
