Latin
BIBLIOTHEQUE CHOISIE DE M. COLOMIES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 313-2
Unproofread scanNot analysed yet
BIBLIOTHEQUE CHOISIE DE M. COLOMIES; id est, Bibliotheca selecta Dn. Colomesii. Rupellae 1682. in 8. IIstoria librorum quantum conferat ad omnis generis doctrinas AIpercipiendas, nemo vel mediocriter sapiens nescire potest. Itaque non defuerunt, quamdiu literarum humaniorum aliquis amor, cultusque fuit, qui eam tractarent, alio quidem alii modo &successu. Crevit labor hic nobiliori cum fructu, in regionibus Europae, quae post Graecos &Romanos literarum studia serius amplexae, moram temporis legendi scribendique ardore compensarunt; multum vero facilior fuit post inventam artem Typographicam. Sed cum res utilissimas abusus illico consequi soleat, mirari non debemus rei literariae fatum, auctis in immensum libris, &ad scribendum accedentibus hominibus, quos tacuisse vel ipsorum honoris, vel publicae utilitatis, imo &salutis hominum intererat. Quid enim non scriptum divulgatumque est, per duo haec secula, ut ita dieam, typographica, in Deum &religionem impium, in mores noxium, veritati adversum? quam inepto tandem pruritu descripta, exscripta &recocta sunt, ab aliis dudum &saepe &melius scripta?