# Acta eruditorum 1684 314

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, BIBLIOTHEQUE CHOISIE DE M. COLOMIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/314

Tanta denique moles librorum cumulata, ut qui numerum Nestoris aetarum eorum inire, aut de autoribus judicium ferre velit, expediturus, te opus haberet, neque sic tamen ex infinito labore sese cum etiam scribenti de libris, indies novi subnascantur, qui laborantem obruant, quantumcunque industrium. Itaque non possunt non esse imperfectae librorum & bibliothecarum historiae, sive descriptiones, Neque tamen deterreri debent viri docti, quin studium adhibeant, ut libri qui prodeunt, cum judicio indicentur, ea inter alia fini, ut ex infinita illorum farragine selectus fieri possit; commendatis vel notatis, prout utilitate aut noxa caeteris eminent. Inter hos non contemnendam operam praestare coepit autor hic, Paulus Colomesius Rupellanus,,eruditionis atque industriae suae specimen insigne exhibens, in libello hoc utut brevissimo, & nonnisi centum librorum historiam referente. Eorum selectum suo arbitrio fecit, nullo, qui appareat, materiarum ordine observato: editiones tamen optimas notavit, & ubi epicrisin addit, ea usus est moderatione, nt neque sectae studia facile detegat, neque de maledicentia querendi ansam cuiquam praebeat, etsi errores aliquando non reticeat. Sed cum liber ipse, ut diximus, brevis sit, & paucarum horarum tempore legi possit, non est ut prolixi in excerpendo illo simus. Optamus potius, ut laborem suum continuet Autor doctissimus, utque sit, qui Gallice scripta Latine vertat, nisi ipse hac lingua inposterum uti malit, sicut uti illa in Gallia Orientali Hagae Comit. anno 1664, & Opusculis Ultrajecti anno 1669 editis, scriptisque aliis non dubitavit. lnum atque alterum saltem locum, speciminis & movendi ad lectionem desiderii causa annotabimus. Pag. 31. inseritur epistola Viri nuper ob doctrinam & humanitatem celeberrimi, Capellani, ad Colomesium anno 1668 scripta, in qua refertur, quomodo ex Abbatia Fontebraldensi prope Salmurium, chartae quaedam pergamenae, neglectae & lacerae, ad mechanicum usum venditae fuerint, in quibus ex Livii decadibus deperditis octava, decima & undecima, quaedam legi potuerint; unde sperari posse videatur, fore ut aliquando eruantur, quae orbis literatus desiderat, & quae frustra in Bibliotheca Ottomannica quaesivisse se narrat Petrus de Valle. Nihil tamen hac occasione dicitur, de Graeco illo, qui paucos ante annos Lutetiae obtulisse Regiintegrum Livium perhibebatur. Pag. 59. cum Scaligero, adversus opinionem V. clarissimi Exech. Spanhemii, statuitur, reperiri omnino nummos, in quibus Cleopatrae, notissimae Aegypti Reginae, adscribitur cognomen OZZANZQTHPA. Hoc verum esse confirmare possemus, ex scriniis aulae cujusdam Illustrissimae; nec indocta est Autoris conjectura de interpretatione vocis, de qua alii desperarunt: docet enim ex Plutarcho de Ir. & Osir. Ossan apud Aegyptios plures significare. Id si verum est, eademque vox universos aut populum significare potuerit, sensu non incommodo interpretanda esset: servatrix populi.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
