Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 316
Unproofread scanNot analysed yet
Neque praeterit, quid de Scoti libris inter Ascelinum Ord. Bened. monachum &Berengarium, per literas ultro citroque missas, actum disputatumque fuerit. Caeterum orthodoxus lector facile deprehendet, ab Autore hujus dissertationis inter Berengarii errores perperam referri, quod panem &vinum in carnem &sanguinem Christi substantialiter converti negaverit. Rectissime enim id ab eo factum; verum in eo lapsus est, quod dum transubstantiationis dogmati se opposuit, nimis ad alterum extremum abreptus ipsam quoque Carnis &Sanguinis Christi in S. Coena praesentiam negavit. Altera Dissertatio gravissima dissidia inter Gregorium VII &Henricum WVagitata discutit, in qua etsi Henricum juste excommunicatum Autor asserat, Gregorio in plerisque aequior, &pontificis Romani fimbrias justo latius extendens, probare tamen minime potest, quod Gregorius Imperatorem exautorandi, &quantum in ipso fuit regno privandi potestatem, contra Patrum doctrinam ipsumque Dei verbum sibi arrogaverit. Adductis igitur plurimis contra facti illius insolentiam argumentis &testimoniis, postea, ne quid deesse videatur, ad rationes, quibus Gregorius VII potestatem Reges exautorandi, &subditos a juramento fidelitatis absolvendi, Romano Pontifici competere in epistola ad Hermannum Metensem probare conatus est, respondet, minime dubitans, Gregorium VII falsis documentis, ab eo, qui ipsi ab epistolis fuit, undiquaque corrasis, in errorem induci potuisse, cum praesertim omnia rationum momenta, quibus sententiam suam stabilire nititur, accurato judicio perpendere per otium ipsi non licuerit.